De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  2. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  3. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  4. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  5. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  6. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  7. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  8. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  9. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  10. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  11. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  12. in nullo caput interea sit forte dolore.
  13. Praeterea molli cum somno dedita membra
  14. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  15. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  16. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  17. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  18. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  19. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  20. principio fit uti detracto corpore multo
  21. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  22. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  23. diffugere forasque per os est editus ,
  24. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  25. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis