De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  2. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  3. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  4. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  5. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  6. naturam rerum divina mente coorta
  7. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  8. discedunt. totum video per inane geri res.
  9. apparet divum numen sedesque quietae,
  10. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  11. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  12. cana cadens violat semperque innubilus aether
  13. integit et large diffuso lumine ridet:
  14. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  15. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  16. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  17. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  18. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  19. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  20. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  21. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  22. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  23. qualia sint et quam variis distantia formis
  24. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  25. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  26. hasce secundum res animi natura videtur
  27. atque animae claranda meis iam versibus esse
  28. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  29. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  30. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  31. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  32. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  33. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  34. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  35. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  36. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  37. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  38. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  39. extorres idem patria longeque fugati
  40. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  41. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  42. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  43. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  44. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  45. acrius advertunt animos ad religionem.
  46. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  47. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  48. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  49. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  50. denique avarities et honorum caeca cupido,
  51. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  52. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  53. noctes atque dies niti praestante labore
  54. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  55. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  56. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  57. semota ab dulci vita stabilique videtur
  58. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  59. unde homines dum se falso terrore coacti
  60. effugisse volunt longe longeque remosse,
  61. sanguine civili rem conflant divitiasque
  62. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  63. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  64. et consanguineum mensas odere timentque.
  65. consimili ratione ab eodem saepe timore
  66. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  67. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  68. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  69. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  70. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  71. percipit humanos odium lucisque videndae,
  72. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  73. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  74. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  75. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  76. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  77. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  78. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  79. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  80. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  81. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  82. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  83. non radii solis neque lucida tela diei
  84. discutiant, sed naturae species ratioque.
  85. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  86. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  87. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  88. atque oculei partes animantis totius extant.
  89. ---
  90. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  91. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  92. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  93. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  94. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  95. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  96. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  97. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  98. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  99. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  100. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  101. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  102. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  103. in nullo caput interea sit forte dolore.
  104. Praeterea molli cum somno dedita membra
  105. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  106. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  107. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  108. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  109. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  110. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  111. principio fit uti detracto corpore multo
  112. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  113. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  114. diffugere forasque per os est editus ,
  115. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  116. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis