De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  2. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  3. umoris guttas mater cum terra recepit,
  4. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  5. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  6. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  7. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  8. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  9. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  10. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  11. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  12. nec sic interemit mors res ut materiai
  13. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  14. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  15. res ut convertant formas mutentque colores
  16. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  17. ut noscas referre earum primordia rerum
  18. cum quibus et quali positura contineantur
  19. et quos inter se dent motus accipiantque,
  20. neve putes aeterna penes residere potesse
  21. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  22. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  23. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  24. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  25. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  26. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  27. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  28. consimilis; verum positura discrepitant res.
  29. sic ipsis in rebus item iam materiai
  30. intervalla vias conexus pondera plagas
  31. concursus motus ordo positura figurae
  32. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  33. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  34. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  35. accedere et nova se species ostendere rerum.
  36. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  37. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  38. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  39. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  40. principio caeli clarum purumque colorem
  41. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  42. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  43. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  44. ex improviso si sint obiecta repente,
  45. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  46. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  47. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  48. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  49. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  50. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  51. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  52. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  53. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  54. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  55. infinita foris haec extra moenia mundi,
  56. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  57. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  58. Principio nobis in cunctas undique partis
  59. et latere ex utroque supra supterque per omne
  60. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  61. vociferatur, et elucet natura profundi.
  62. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  63. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  64. seminaque innumero numero summaque profunda
  65. multimodis volitent aeterno percita motu,
  66. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  67. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  68. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  69. sponte sua forte offensando semina rerum
  70. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  71. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  72. magnarum rerum fierent exordia semper,
  73. terrai maris et caeli generisque animantum.
  74. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  75. esse alios alibi congressus materiai,
  76. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  77. Praeterea cum materies est multa parata,
  78. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  79. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  80. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  81. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  82. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  83. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  84. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  85. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  86. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  87. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  88. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  89. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  90. sint genere. in primis animalibus indice mente
  91. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  92. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  93. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  94. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  95. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  96. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  97. quando quidem vitae depactus terminus alte
  98. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  99. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  100. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  101. libera continuo, dominis privata superbis,
  102. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  103. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  104. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  105. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  106. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  107. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  108. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  109. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  110. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  111. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  112. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  113. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  114. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  115. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  116. primigenum maris et terrae solisque coortum
  117. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  118. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  119. unde mare et terrae possent augescere et unde
  120. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  121. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  122. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  123. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  124. umor ad umorem, terreno corpore terra
  125. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  126. donique ad extremum crescendi perfica finem
  127. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  128. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  129. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  130. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  131. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  132. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  133. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  134. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  135. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  136. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  137. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  138. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  139. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  140. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  141. inde minutatim vires et robur adultum
  142. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  143. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  144. et quo latior est, in cunctas undique partis
  145. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  146. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  147. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  148. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  149. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  150. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  151. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  152. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  153. corpora conficere et plagis infesta domare.
  154. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  155. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  156. omnia debet enim cibus integrare novando
  157. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  158. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  159. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  160. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  161. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  162. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  163. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  164. aurea de caelo demisit funis in arva
  165. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  166. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  167. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  168. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  169. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  170. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  171. conterimusque boves et viris agricolarum,
  172. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  173. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  174. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  175. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  176. et cum tempora temporibus praesentia confert
  177. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  178. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  179. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  180. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  181. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  182. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  183. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  184. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?