De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  2. et quae cumque magis condenso conciliatu
  3. exiguis intervallis convecta resultant,
  4. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  5. haec validas saxi radices et fera ferri
  6. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  7. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  8. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  9. in magnis intervallis; haec aera rarum
  10. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  11. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  12. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  13. consociare etiam motus potuere recepta.
  14. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  15. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  16. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  17. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  18. multa minuta modis multis per inane videbis
  19. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  20. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  21. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  22. conciliis et discidiis exercita crebris;
  23. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  24. quale sit in magno iactari semper inani.
  25. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  26. exemplare dare et vestigia notitiai.
  27. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  28. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  29. quod tales turbae motus quoque materiai
  30. significant clandestinos caecosque subesse.
  31. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  32. commutare viam retroque repulsa reverti
  33. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  34. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  35. prima moventur enim per se primordia rerum,
  36. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  37. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  38. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  39. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  40. sic a principiis ascendit motus et exit
  41. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  42. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  43. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  44. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  45. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  46. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  47. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  48. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  49. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  50. convestire sua perfundens omnia luce,
  51. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  52. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  53. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  54. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  55. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  56. sed complexa meant inter se conque globata;
  57. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  58. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  59. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  60. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  61. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  62. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  63. debent ni mirum praecellere mobilitate
  64. et multo citius ferri quam lumina solis
  65. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  66. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  67. * * *
  68. nec persectari primordia singula quaeque,
  69. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  70. At quidam contra haec, ignari materiai,
  71. naturam non posse deum sine numine reddunt
  72. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  73. tempora mutare annorum frugesque creare
  74. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  75. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  76. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  77. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  78. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  79. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  80. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  81. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  82. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  83. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  84. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  85. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  86. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  87. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  88. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  89. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  90. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  91. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  92. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  93. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  94. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  95. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  96. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  97. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  98. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  99. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  100. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  101. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  102. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  103. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  104. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  105. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  106. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  107. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  108. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  109. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  110. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  111. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  112. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  113. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  114. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  115. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  116. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  117. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  118. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  119. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  120. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  121. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  122. incertisque locis spatio depellere paulum,
  123. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  124. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  125. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  126. nec foret offensus natus nec plaga creata
  127. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  128. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  129. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  130. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  131. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  132. avius a vera longe ratione recedit.
  133. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  134. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  135. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  136. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  137. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  138. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  139. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  140. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  141. omnia qua propter debent per inane quietum
  142. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  143. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  144. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  145. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  146. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  147. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  148. obliquos videamur et id res vera refutet.
  149. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  150. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  151. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  152. sed nihil omnino recta regione viai
  153. declinare quis est qui possit cernere sese?
  154. Denique si semper motu conectitur omnis
  155. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  156. nec declinando faciunt primordia motus
  157. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  158. ex infinito ne causam causa sequatur,
  159. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  160. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  161. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  162. declinamus item motus nec tempore certo
  163. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  164. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  165. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  166. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  167. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  168. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  169. omnis enim totum per corpus materiai
  170. copia conciri debet, concita per artus
  171. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  172. ut videas initum motus a corde creari
  173. ex animique voluntate id procedere primum,
  174. inde dari porro per totum corpus et artus.
  175. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  176. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  177. nam tum materiem totius corporis omnem
  178. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  179. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  180. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  181. pellat et invitos cogat procedere saepe
  182. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  183. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  184. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  185. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  186. et proiecta refrenatur retroque residit.
  187. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  188. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  189. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  190. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  191. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  192. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  193. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  194. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  195. id facit exiguum clinamen principiorum
  196. nec regione loci certa nec tempore certo.
  197. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  198. copia nec porro maioribus intervallis;
  199. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  200. qua propter quo nunc in motu principiorum
  201. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  202. et post haec semper simili ratione ferentur,
  203. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  204. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  205. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  206. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  207. nam neque quo possit genus ullum materiai
  208. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  209. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  210. naturam rerum mutare et vertere motus.
  211. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  212. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  213. summa tamen summa videatur stare quiete,
  214. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  215. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  216. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  217. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  218. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  219. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  220. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  221. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  222. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  223. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  224. omnia quae nobis longe confusa videntur
  225. et velut in viridi candor consistere colli.
  226. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  227. camporum complent belli simulacra cientes,
  228. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  229. aere renidescit tellus supterque virum vi
  230. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  231. icti reiectant voces ad sidera mundi
  232. et circum volitant equites mediosque repente
  233. tramittunt valido quatientes impete campos;
  234. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  235. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  236. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  237. qualia sint et quam longe distantia formis,
  238. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  239. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  240. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  241. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  242. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  243. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  244. esse pari filo similique adfecta figura.
  245. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  246. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  247. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  248. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  249. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  250. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  251. invenies tamen inter se differre figuris.
  252. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  253. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  254. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  255. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  256. turicremas propter mactatus concidit aras
  257. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  258. at mater viridis saltus orbata peragrans
  259. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  260. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  261. conspicere amissum fetum, completque querellis
  262. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  263. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  264. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  265. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  266. oblectare animum subitamque avertere curam,
  267. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  268. derivare queunt animum curaque levare;
  269. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  270. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  271. cornigeras norunt matres agnique petulci
  272. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  273. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  274. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  275. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  276. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  277. concharumque genus parili ratione videmus
  278. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  279. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  280. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  281. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  282. unius ad certam formam primordia rerum,
  283. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  284. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  285. quare fulmineus multo penetralior ignis
  286. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  287. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  288. subtilem magis e parvis constare figuris
  289. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  290. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  291. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  292. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  293. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  294. et quamvis subito per colum vina videmus
  295. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  296. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  297. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  298. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  299. inter se possint primordia singula quaeque
  300. singula per cuiusque foramina permanare.
  301. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  302. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  303. at contra taetra absinthi natura ferique
  304. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  305. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  306. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  307. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  308. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  309. proptereaque solere vias rescindere nostris
  310. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  311. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  312. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  313. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  314. horrorem constare elementis levibus aeque
  315. ac musaea mele, per chordas organici quae
  316. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  317. neu simili penetrare putes primordia forma
  318. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  319. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  320. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  321. neve bonos rerum simili constare colores
  322. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  323. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  324. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  325. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  326. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  327. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  328. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  329. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  330. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  331. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  332. titillare magis sensus quam laedere possint,
  333. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  334. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  335. dissimili dentata modo conpungere sensus
  336. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  337. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  338. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  339. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  340. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  341. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  342. semina confundunt inter se concita sensum;
  343. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  344. tute tibi partem ferias atque experiare.
  345. qua propter longe formas distare necessest
  346. principiis, varios quae possint edere sensus.
  347. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  348. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  349. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  350. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  351. prima acie constant ictus contemnere sueta
  352. et validi silices ac duri robora ferri
  353. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  354. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  355. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  356. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  357. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  358. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  359. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  360. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  361. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  362. at non esse tamen perplexis indupedita,
  363. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  364. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  365. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  366. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  367. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  368. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  369. * * *
  370. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  371. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  372. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  373. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  374. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  375. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  376. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  377. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  378. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  379. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  380. linquit enim supera taetri primordia viri,
  381. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  382. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  383. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  384. finita variare figurarum ratione.
  385. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  386. esse infinito debebunt corporis auctu.
  387. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  388. corporis inter se multum variare figurae
  389. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  390. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  391. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  392. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  393. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  394. formai speciem totius corporis eius,
  395. quod super est, si forte voles variare figuras,
  396. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  397. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  398. si tu forte voles etiam variare figuras.
  399. ergo formarum novitatem corporis augmen
  400. subsequitur. quare non est ut credere possis
  401. esse infinitis distantia semina formis,
  402. ne quaedam cogas inmani maximitate
  403. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  404. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  405. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  406. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  407. saecla novo rerum superata colore iacerent
  408. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  409. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  410. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  411. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  412. cedere item retro possent in deteriores
  413. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  414. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  415. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  416. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  417. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  418. materiem quoque finitis differe figuris.
  419. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  420. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  421. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  422. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  423. ergo finita distant ratione creata,
  424. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  425. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  426. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  427. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  428. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  429. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  430. formarum finita, necesse est quae similes sint
  431. esse infinitas aut summam materiai
  432. finitam constare, id quod non esse probavi.
  433. * * *
  434. versibus ostendam corpuscula materiai
  435. ex infinito summam rerum usque tenere
  436. undique protelo plagarum continuato.
  437. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  438. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  439. at regione locoque alio terrisque remotis
  440. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  441. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  442. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  443. milibus e multis vallo munitur eburno,
  444. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  445. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  446. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  447. unica res quaedem nativo corpore sola,
  448. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  449. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  450. unde ea progigni possit concepta, creari
  451. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  452. quippe etenim sumant alii finita per omne
  453. corpora iactari unius genitalia rei,
  454. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  455. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  456. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  457. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  458. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  459. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  460. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  461. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  462. infidi maris insidias virisque dolumque
  463. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  464. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  465. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  466. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  467. disiectare aestus diversi materiai,
  468. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  469. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  470. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  471. et res progigni et genitas procrescere posse.
  472. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  473. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  474. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  475. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  476. nec porro rerum genitales auctificique
  477. motus perpetuo possunt servare creata.
  478. sic aequo geritur certamine principiorum
  479. ex infinito contractum tempore bellum.
  480. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  481. et superantur item. miscetur funere vagor,
  482. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  483. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  484. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  485. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  486. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  487. convenit et memori mandatum mente tenere,
  488. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  489. quod genere ex uno consistat principiorum,
  490. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  491. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  492. atque potestates, ita plurima principiorum
  493. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  494. Principio tellus habet in se corpora prima,
  495. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  496. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  497. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  498. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  499. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  500. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  501. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  502. montivago generi possit praebere ferarum.
  503. quare magna deum mater materque ferarum
  504. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  505. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  506. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  507. aeris in spatio magnam pendere docentes
  508. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  509. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  510. officiis debet molliri victa parentum.
  511. muralique caput summum cinxere corona,
  512. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  513. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  514. horrifice fertur divinae matris imago.
  515. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  516. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  517. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt