De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  2. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  3. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  4. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  5. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  6. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  7. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  8. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  9. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  10. umoris guttas mater cum terra recepit,
  11. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  12. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  13. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  14. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  15. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  16. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  17. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  18. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  19. nec sic interemit mors res ut materiai
  20. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  21. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  22. res ut convertant formas mutentque colores
  23. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  24. ut noscas referre earum primordia rerum
  25. cum quibus et quali positura contineantur
  26. et quos inter se dent motus accipiantque,
  27. neve putes aeterna penes residere potesse
  28. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  29. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  30. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  31. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  32. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  33. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  34. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  35. consimilis; verum positura discrepitant res.
  36. sic ipsis in rebus item iam materiai
  37. intervalla vias conexus pondera plagas
  38. concursus motus ordo positura figurae
  39. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  40. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  41. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  42. accedere et nova se species ostendere rerum.
  43. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  44. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  45. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  46. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  47. principio caeli clarum purumque colorem
  48. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  49. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  50. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  51. ex improviso si sint obiecta repente,
  52. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  53. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  54. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  55. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  56. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  57. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  58. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  59. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  60. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  61. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  62. infinita foris haec extra moenia mundi,
  63. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  64. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  65. Principio nobis in cunctas undique partis
  66. et latere ex utroque supra supterque per omne
  67. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  68. vociferatur, et elucet natura profundi.
  69. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  70. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  71. seminaque innumero numero summaque profunda
  72. multimodis volitent aeterno percita motu,
  73. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  74. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  75. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  76. sponte sua forte offensando semina rerum
  77. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  78. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  79. magnarum rerum fierent exordia semper,
  80. terrai maris et caeli generisque animantum.
  81. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  82. esse alios alibi congressus materiai,
  83. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  84. Praeterea cum materies est multa parata,
  85. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  86. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  87. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  88. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  89. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  90. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  91. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  92. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  93. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  94. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  95. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  96. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  97. sint genere. in primis animalibus indice mente
  98. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  99. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  100. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  101. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  102. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  103. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  104. quando quidem vitae depactus terminus alte
  105. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  106. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  107. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  108. libera continuo, dominis privata superbis,
  109. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  110. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  111. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  112. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  113. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  114. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  115. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  116. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  117. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  118. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  119. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  120. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  121. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  122. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  123. primigenum maris et terrae solisque coortum
  124. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  125. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  126. unde mare et terrae possent augescere et unde
  127. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  128. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  129. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  130. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  131. umor ad umorem, terreno corpore terra
  132. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  133. donique ad extremum crescendi perfica finem
  134. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  135. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  136. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  137. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  138. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  139. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  140. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  141. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  142. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  143. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  144. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  145. nam certe fluere atque recedere corpora rebus