De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim intervallis magnis confulta resultant,
  2. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  3. et quae cumque magis condenso conciliatu
  4. exiguis intervallis convecta resultant,
  5. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  6. haec validas saxi radices et fera ferri
  7. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  8. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  9. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  10. in magnis intervallis; haec aera rarum
  11. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  12. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  13. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  14. consociare etiam motus potuere recepta.
  15. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  16. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  17. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  18. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  19. multa minuta modis multis per inane videbis
  20. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  21. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  22. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  23. conciliis et discidiis exercita crebris;
  24. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  25. quale sit in magno iactari semper inani.