De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  2. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  3. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  4. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  5. scire licet nullo primordia posse dolore
  6. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  7. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  8. corporibus, quorum motus novitate laborent
  9. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  10. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  11. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  12. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  13. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  14. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  15. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  16. multaque de rerum mixtura dicere callent
  17. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  18. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  19. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  20. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  21. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  22. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  23. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  24. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  25. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  26. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  27. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  28. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  29. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  30. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  31. umoris guttas mater cum terra recepit,
  32. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  33. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  34. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  35. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  36. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  37. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  38. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  39. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  40. nec sic interemit mors res ut materiai
  41. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  42. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  43. res ut convertant formas mutentque colores
  44. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  45. ut noscas referre earum primordia rerum
  46. cum quibus et quali positura contineantur
  47. et quos inter se dent motus accipiantque,
  48. neve putes aeterna penes residere potesse
  49. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  50. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  51. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  52. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  53. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  54. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  55. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  56. consimilis; verum positura discrepitant res.
  57. sic ipsis in rebus item iam materiai
  58. intervalla vias conexus pondera plagas
  59. concursus motus ordo positura figurae
  60. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  61. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  62. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  63. accedere et nova se species ostendere rerum.
  64. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  65. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  66. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  67. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  68. principio caeli clarum purumque colorem
  69. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  70. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  71. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  72. ex improviso si sint obiecta repente,
  73. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  74. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  75. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  76. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  77. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  78. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  79. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  80. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  81. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  82. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  83. infinita foris haec extra moenia mundi,
  84. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  85. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  86. Principio nobis in cunctas undique partis
  87. et latere ex utroque supra supterque per omne
  88. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  89. vociferatur, et elucet natura profundi.
  90. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  91. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  92. seminaque innumero numero summaque profunda
  93. multimodis volitent aeterno percita motu,
  94. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  95. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  96. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  97. sponte sua forte offensando semina rerum
  98. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  99. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  100. magnarum rerum fierent exordia semper,
  101. terrai maris et caeli generisque animantum.
  102. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  103. esse alios alibi congressus materiai,
  104. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  105. Praeterea cum materies est multa parata,
  106. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  107. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  108. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  109. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  110. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  111. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  112. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  113. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  114. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  115. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  116. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  117. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  118. sint genere. in primis animalibus indice mente
  119. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  120. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  121. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  122. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  123. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  124. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  125. quando quidem vitae depactus terminus alte
  126. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  127. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  128. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  129. libera continuo, dominis privata superbis,
  130. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  131. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  132. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  133. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  134. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  135. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  136. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  137. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  138. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  139. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  140. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  141. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  142. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  143. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  144. primigenum maris et terrae solisque coortum
  145. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  146. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  147. unde mare et terrae possent augescere et unde
  148. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  149. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  150. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  151. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  152. umor ad umorem, terreno corpore terra
  153. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  154. donique ad extremum crescendi perfica finem
  155. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  156. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  157. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  158. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  159. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  160. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  161. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  162. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  163. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  164. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  165. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  166. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  167. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  168. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  169. inde minutatim vires et robur adultum
  170. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  171. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  172. et quo latior est, in cunctas undique partis
  173. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  174. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  175. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  176. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  177. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  178. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  179. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  180. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  181. corpora conficere et plagis infesta domare.
  182. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  183. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  184. omnia debet enim cibus integrare novando
  185. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  186. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  187. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  188. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  189. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  190. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  191. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  192. aurea de caelo demisit funis in arva
  193. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  194. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  195. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  196. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  197. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  198. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  199. conterimusque boves et viris agricolarum,
  200. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  201. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  202. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  203. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  204. et cum tempora temporibus praesentia confert
  205. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  206. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  207. temporis incusat momen saeclumque fatigat,