De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  2. reddita corporibus primis per inane profundum,
  3. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  4. partim intervallis magnis confulta resultant,
  5. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  6. et quae cumque magis condenso conciliatu
  7. exiguis intervallis convecta resultant,
  8. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  9. haec validas saxi radices et fera ferri
  10. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  11. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  12. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  13. in magnis intervallis; haec aera rarum
  14. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  15. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  16. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  17. consociare etiam motus potuere recepta.
  18. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  19. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  20. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  21. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  22. multa minuta modis multis per inane videbis
  23. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  24. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  25. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  26. conciliis et discidiis exercita crebris;
  27. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  28. quale sit in magno iactari semper inani.
  29. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  30. exemplare dare et vestigia notitiai.
  31. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  32. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  33. quod tales turbae motus quoque materiai
  34. significant clandestinos caecosque subesse.
  35. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  36. commutare viam retroque repulsa reverti
  37. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  38. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  39. prima moventur enim per se primordia rerum,
  40. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  41. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  42. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  43. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  44. sic a principiis ascendit motus et exit
  45. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  46. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  47. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  48. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  49. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  50. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  51. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  52. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  53. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  54. convestire sua perfundens omnia luce,
  55. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  56. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  57. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  58. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  59. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  60. sed complexa meant inter se conque globata;
  61. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  62. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  63. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  64. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  65. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  66. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  67. debent ni mirum praecellere mobilitate
  68. et multo citius ferri quam lumina solis
  69. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  70. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  71. * * *
  72. nec persectari primordia singula quaeque,
  73. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  74. At quidam contra haec, ignari materiai,
  75. naturam non posse deum sine numine reddunt
  76. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  77. tempora mutare annorum frugesque creare
  78. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  79. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  80. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  81. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  82. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  83. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  84. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  85. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  86. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  87. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  88. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  89. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  90. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  91. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  92. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  93. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  94. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  95. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  96. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  97. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  98. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  99. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  100. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  101. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  102. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  103. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  104. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  105. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  106. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  107. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  108. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  109. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  110. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  111. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  112. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  113. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  114. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  115. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  116. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  117. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  118. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  119. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  120. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  121. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  122. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  123. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  124. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  125. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  126. incertisque locis spatio depellere paulum,
  127. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  128. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  129. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  130. nec foret offensus natus nec plaga creata
  131. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  132. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  133. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  134. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  135. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  136. avius a vera longe ratione recedit.
  137. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  138. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  139. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  140. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  141. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  142. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  143. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  144. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  145. omnia qua propter debent per inane quietum
  146. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  147. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  148. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  149. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  150. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  151. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  152. obliquos videamur et id res vera refutet.
  153. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  154. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  155. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  156. sed nihil omnino recta regione viai
  157. declinare quis est qui possit cernere sese?
  158. Denique si semper motu conectitur omnis
  159. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  160. nec declinando faciunt primordia motus
  161. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  162. ex infinito ne causam causa sequatur,
  163. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  164. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  165. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  166. declinamus item motus nec tempore certo
  167. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  168. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  169. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  170. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  171. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  172. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  173. omnis enim totum per corpus materiai
  174. copia conciri debet, concita per artus
  175. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  176. ut videas initum motus a corde creari
  177. ex animique voluntate id procedere primum,
  178. inde dari porro per totum corpus et artus.
  179. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  180. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  181. nam tum materiem totius corporis omnem
  182. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  183. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  184. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  185. pellat et invitos cogat procedere saepe
  186. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  187. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  188. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  189. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  190. et proiecta refrenatur retroque residit.
  191. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  192. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  193. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  194. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  195. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  196. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  197. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  198. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  199. id facit exiguum clinamen principiorum
  200. nec regione loci certa nec tempore certo.
  201. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  202. copia nec porro maioribus intervallis;
  203. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  204. qua propter quo nunc in motu principiorum
  205. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  206. et post haec semper simili ratione ferentur,
  207. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  208. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  209. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  210. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  211. nam neque quo possit genus ullum materiai
  212. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  213. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  214. naturam rerum mutare et vertere motus.
  215. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  216. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  217. summa tamen summa videatur stare quiete,
  218. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  219. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  220. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  221. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  222. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  223. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  224. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  225. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  226. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  227. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  228. omnia quae nobis longe confusa videntur
  229. et velut in viridi candor consistere colli.
  230. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  231. camporum complent belli simulacra cientes,
  232. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  233. aere renidescit tellus supterque virum vi
  234. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  235. icti reiectant voces ad sidera mundi
  236. et circum volitant equites mediosque repente
  237. tramittunt valido quatientes impete campos;
  238. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  239. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  240. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  241. qualia sint et quam longe distantia formis,
  242. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  243. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  244. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  245. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  246. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  247. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  248. esse pari filo similique adfecta figura.
  249. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  250. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  251. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  252. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  253. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  254. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  255. invenies tamen inter se differre figuris.
  256. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  257. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  258. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  259. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  260. turicremas propter mactatus concidit aras
  261. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  262. at mater viridis saltus orbata peragrans
  263. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  264. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  265. conspicere amissum fetum, completque querellis
  266. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  267. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  268. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  269. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  270. oblectare animum subitamque avertere curam,
  271. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  272. derivare queunt animum curaque levare;
  273. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  274. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  275. cornigeras norunt matres agnique petulci
  276. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  277. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  278. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  279. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  280. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  281. concharumque genus parili ratione videmus
  282. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  283. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  284. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  285. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  286. unius ad certam formam primordia rerum,
  287. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  288. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  289. quare fulmineus multo penetralior ignis
  290. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  291. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  292. subtilem magis e parvis constare figuris
  293. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  294. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  295. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  296. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  297. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  298. et quamvis subito per colum vina videmus
  299. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  300. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  301. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  302. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  303. inter se possint primordia singula quaeque
  304. singula per cuiusque foramina permanare.
  305. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  306. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  307. at contra taetra absinthi natura ferique
  308. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  309. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  310. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  311. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  312. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  313. proptereaque solere vias rescindere nostris
  314. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  315. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  316. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  317. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  318. horrorem constare elementis levibus aeque
  319. ac musaea mele, per chordas organici quae
  320. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  321. neu simili penetrare putes primordia forma
  322. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  323. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  324. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  325. neve bonos rerum simili constare colores
  326. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  327. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  328. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  329. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  330. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  331. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  332. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  333. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  334. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  335. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  336. titillare magis sensus quam laedere possint,
  337. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  338. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  339. dissimili dentata modo conpungere sensus
  340. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  341. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  342. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  343. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  344. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  345. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  346. semina confundunt inter se concita sensum;
  347. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  348. tute tibi partem ferias atque experiare.
  349. qua propter longe formas distare necessest
  350. principiis, varios quae possint edere sensus.
  351. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  352. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  353. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  354. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  355. prima acie constant ictus contemnere sueta
  356. et validi silices ac duri robora ferri
  357. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  358. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  359. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  360. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  361. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  362. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  363. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  364. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  365. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  366. at non esse tamen perplexis indupedita,
  367. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  368. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  369. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  370. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  371. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  372. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  373. * * *
  374. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  375. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  376. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  377. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  378. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  379. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  380. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  381. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  382. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  383. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  384. linquit enim supera taetri primordia viri,
  385. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  386. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  387. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  388. finita variare figurarum ratione.
  389. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  390. esse infinito debebunt corporis auctu.
  391. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  392. corporis inter se multum variare figurae
  393. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  394. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  395. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  396. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  397. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  398. formai speciem totius corporis eius,
  399. quod super est, si forte voles variare figuras,
  400. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  401. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  402. si tu forte voles etiam variare figuras.
  403. ergo formarum novitatem corporis augmen
  404. subsequitur. quare non est ut credere possis
  405. esse infinitis distantia semina formis,
  406. ne quaedam cogas inmani maximitate
  407. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  408. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  409. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  410. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  411. saecla novo rerum superata colore iacerent
  412. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  413. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  414. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  415. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  416. cedere item retro possent in deteriores
  417. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  418. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  419. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  420. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  421. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  422. materiem quoque finitis differe figuris.
  423. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  424. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  425. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  426. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  427. ergo finita distant ratione creata,
  428. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  429. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  430. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  431. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  432. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  433. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  434. formarum finita, necesse est quae similes sint
  435. esse infinitas aut summam materiai
  436. finitam constare, id quod non esse probavi.
  437. * * *
  438. versibus ostendam corpuscula materiai
  439. ex infinito summam rerum usque tenere
  440. undique protelo plagarum continuato.
  441. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  442. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  443. at regione locoque alio terrisque remotis
  444. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  445. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  446. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  447. milibus e multis vallo munitur eburno,
  448. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  449. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  450. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  451. unica res quaedem nativo corpore sola,
  452. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  453. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  454. unde ea progigni possit concepta, creari
  455. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  456. quippe etenim sumant alii finita per omne
  457. corpora iactari unius genitalia rei,
  458. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  459. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  460. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  461. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  462. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  463. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  464. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  465. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  466. infidi maris insidias virisque dolumque
  467. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  468. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  469. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  470. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  471. disiectare aestus diversi materiai,
  472. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  473. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  474. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  475. et res progigni et genitas procrescere posse.
  476. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  477. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  478. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  479. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  480. nec porro rerum genitales auctificique
  481. motus perpetuo possunt servare creata.
  482. sic aequo geritur certamine principiorum
  483. ex infinito contractum tempore bellum.
  484. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  485. et superantur item. miscetur funere vagor,
  486. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  487. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  488. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  489. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  490. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  491. convenit et memori mandatum mente tenere,
  492. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  493. quod genere ex uno consistat principiorum,
  494. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  495. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  496. atque potestates, ita plurima principiorum
  497. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  498. Principio tellus habet in se corpora prima,
  499. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  500. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  501. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  502. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  503. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  504. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  505. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  506. montivago generi possit praebere ferarum.
  507. quare magna deum mater materque ferarum
  508. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  509. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  510. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  511. aeris in spatio magnam pendere docentes
  512. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  513. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  514. officiis debet molliri victa parentum.
  515. muralique caput summum cinxere corona,
  516. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  517. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  518. horrifice fertur divinae matris imago.
  519. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  520. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  521. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  522. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  523. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  524. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  525. significare volunt indignos esse putandos,
  526. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  527. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  528. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  529. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  530. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  531. ingratos animos atque impia pectora volgi
  532. conterrere metu quae possint numine divae.
  533. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  534. munificat tacita mortalis muta salute,
  535. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  536. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  537. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  538. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  539. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  540. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  541. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  542. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  543. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  544. cum pueri circum puerum pernice chorea
  545. armat et in numerum pernice chorea
  546. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  547. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  548. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  549. propterea magnam armati matrem comitantur,
  550. aut quia significant divam praedicere ut armis
  551. ac virtute velint patriam defendere terram
  552. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  553. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  554. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  555. omnis enim per se divom natura necessest
  556. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  557. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  558. nam privata dolore omni, privata periclis,
  559. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  560. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  561. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  562. et quia multarum potitur primordia rerum,
  563. multa modis multis effert in lumina solis.
  564. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  565. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  566. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  567. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  568. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  569. religione animum turpi contingere parcat.
  570. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  571. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  572. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  573. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  574. dissimili vivont specie retinentque parentum
  575. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  576. tanta est in quovis genere herbae materiai
  577. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  578. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  579. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  580. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  581. dissimili perfecta figura principiorum.
  582. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  583. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  584. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  585. scintillasque agere ac late differre favillam.
  586. cetera consimili mentis ratione peragrans
  587. invenies igitur multarum semina rerum
  588. corpore celare et varias cohibere figuras.
  589. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  590. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  591. haec igitur variis debent constare figuris;
  592. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  593. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  594. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  595. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  596. conveniunt et res permixto semine constant.
  597. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  598. multa elementa vides multis communia verbis,
  599. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  600. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  601. non quo multa parum communis littera currat
  602. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  603. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  604. sic aliis in rebus item communia multa
  605. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  606. dissimili tamen inter se consistere summa
  607. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  608. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  609. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  610. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  611. semiferas hominum species existere et altos
  612. inter dum ramos egigni corpore vivo
  613. multaque conecti terrestria membra marinis,
  614. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  615. pascere naturam per terras omniparentis.
  616. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  617. seminibus certis certa genetrice creata
  618. conservare genus crescentia posse videmus.
  619. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  620. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  621. corpora discedunt conexaque convenientis
  622. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  623. reicere in terras naturam, multaque caecis
  624. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  625. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  626. vitalis motus consentire atque imitari.
  627. sed ne forte putes animalia sola teneri
  628. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  629. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  630. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  631. dissimili constare figura principiorum;
  632. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  633. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  634. semina cum porro distent, differre necessust
  635. intervalla vias conexus pondera plagas
  636. concursus motus; quae non animalia solum
  637. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  638. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  639. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  640. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  641. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  642. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  643. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  644. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  645. corpora consimili sint eius tincta colore;
  646. nullus enim color est omnino materiai
  647. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  648. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  649. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  650. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  651. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  652. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  653. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  654. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  655. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  656. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  657. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  658. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  659. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  660. immutabile enim quiddam superare necessest,
  661. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  662. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  663. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  664. proinde colore cave contingas semina rerum,
  665. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  666. Praeterea si nulla coloris principiis est
  667. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  668. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  669. propterea magni quod refert, semina quaeque
  670. cum quibus et quali positura contineantur
  671. et quos inter se dent motus accipiantque,
  672. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  673. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  674. marmoreo fieri possint candore repente,
  675. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  676. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  677. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  678. materies ubi permixta est illius et ordo
  679. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  680. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  681. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  682. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  683. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  684. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  685. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  686. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  687. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  688. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  689. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  690. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  691. aut alio in quovis uno puroque nitore
  692. dissimiles longe inter se variosque colores.
  693. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  694. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  695. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  696. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  697. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  698. principiis rerum non numquam causa colores,
  699. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  700. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  701. quippe etenim multo proclivius exorientur
  702. candida de nullo quam nigro nata colore
  703. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  704. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  705. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  706. scire licet quam sint nullo velata colore;
  707. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  708. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  709. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  710. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  711. quae sita cervices circum collumque coronat;
  712. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  713. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  714. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  715. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  716. consimili mutat ratione obversa colores;
  717. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  718. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  719. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  720. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  721. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  722. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  723. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  724. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  725. sed variis formis variantes edere tactus.
  726. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  727. est natura coloris et omnia principiorum
  728. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  729. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  730. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  731. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  732. ex albis album pinnis iactare colorem
  733. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  734. aut alio quovis uno varioque colore.
  735. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  736. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  737. evanescere paulatim stinguique colorem;
  738. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  739. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  740. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  741. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  742. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  743. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  744. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  745. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  746. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  747. scire licet quaedam tam constare orba colore
  748. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  749. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  750. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  751. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  752. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  753. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  754. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  755. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  756. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  757. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  758. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  759. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  760. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  761. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  762. concoctosque suo contractans perdere viro,
  763. propter eandem rem debent primordia rerum
  764. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  765. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  766. nec simili ratione saporem denique quemquam
  767. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  768. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  769. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  770. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  771. inmortalia si volumus subiungere rebus
  772. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;