De Rerum Natura
Lucretius
-
- Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
- quam patitur natura, repente adfligit et omnis
- corporis atque animi pergit confundere sensus.
- dissoluuntur enim positurae principiorum
- et penitus motus vitales inpediuntur,
- donec materies omnis concussa per artus
- vitalis animae nodos a corpore solvit
- dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
- nam quid praeterea facere ictum posse reamur
- oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
- fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
- reliqui motus vitalis vincere saepe,
- vincere et ingentis plagae sedare tumultus
- inque suos quicquid rursus revocare meatus
- et quasi iam leti dominantem in corpore motum
- discutere ac paene amissos accendere sensus;
- nam qua re potius leti iam limine ab ipso
- ad vitam possint conlecta mente reverti,
- quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
- Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
- corpora vi quadam per viscera viva per artus
- sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
- inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
- scire licet nullo primordia posse dolore
- temptari nullamque voluptatem capere ex se;