De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  2. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  3. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  4. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  5. dissoluuntur enim positurae principiorum
  6. et penitus motus vitales inpediuntur,
  7. donec materies omnis concussa per artus
  8. vitalis animae nodos a corpore solvit
  9. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  10. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  11. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  12. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  13. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  14. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  15. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  16. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  17. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  18. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  19. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  20. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  21. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  22. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  23. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  24. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  25. scire licet nullo primordia posse dolore
  26. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  27. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  28. corporibus, quorum motus novitate laborent
  29. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  30. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  31. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  32. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  33. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  34. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  35. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  36. multaque de rerum mixtura dicere callent
  37. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  38. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  39. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  40. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  41. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  42. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  43. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  44. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  45. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  46. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  47. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  48. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  49. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  50. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  51. umoris guttas mater cum terra recepit,
  52. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  53. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  54. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  55. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  56. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  57. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  58. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  59. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  60. nec sic interemit mors res ut materiai
  61. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  62. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  63. res ut convertant formas mutentque colores
  64. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  65. ut noscas referre earum primordia rerum
  66. cum quibus et quali positura contineantur
  67. et quos inter se dent motus accipiantque,
  68. neve putes aeterna penes residere potesse
  69. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  70. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  71. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  72. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  73. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  74. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  75. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  76. consimilis; verum positura discrepitant res.
  77. sic ipsis in rebus item iam materiai
  78. intervalla vias conexus pondera plagas
  79. concursus motus ordo positura figurae
  80. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  81. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  82. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  83. accedere et nova se species ostendere rerum.
  84. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  85. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  86. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  87. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  88. principio caeli clarum purumque colorem
  89. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  90. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  91. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  92. ex improviso si sint obiecta repente,
  93. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  94. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  95. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  96. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  97. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  98. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  99. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  100. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  101. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  102. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  103. infinita foris haec extra moenia mundi,
  104. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  105. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  106. Principio nobis in cunctas undique partis
  107. et latere ex utroque supra supterque per omne
  108. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  109. vociferatur, et elucet natura profundi.
  110. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  111. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  112. seminaque innumero numero summaque profunda
  113. multimodis volitent aeterno percita motu,
  114. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  115. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  116. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  117. sponte sua forte offensando semina rerum
  118. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  119. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  120. magnarum rerum fierent exordia semper,
  121. terrai maris et caeli generisque animantum.
  122. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  123. esse alios alibi congressus materiai,
  124. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  125. Praeterea cum materies est multa parata,
  126. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  127. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  128. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  129. enumerare aetas animantum non queat omnis,