De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aere fluminibus terris terraque creatis,
  2. nec congressa modo vitalis convenientes
  3. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  4. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  5. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  6. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  7. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  8. dissoluuntur enim positurae principiorum
  9. et penitus motus vitales inpediuntur,
  10. donec materies omnis concussa per artus
  11. vitalis animae nodos a corpore solvit
  12. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;