De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  2. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  3. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  4. Principio nequeunt ullius corporis esse
  5. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  6. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  7. aere fluminibus terris terraque creatis,
  8. nec congressa modo vitalis convenientes
  9. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  10. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  11. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  12. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  13. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  14. dissoluuntur enim positurae principiorum
  15. et penitus motus vitales inpediuntur,
  16. donec materies omnis concussa per artus
  17. vitalis animae nodos a corpore solvit
  18. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  19. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  20. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  21. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  22. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  23. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  24. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  25. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  26. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  27. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  28. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  29. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  30. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  31. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  32. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  33. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  34. scire licet nullo primordia posse dolore
  35. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  36. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  37. corporibus, quorum motus novitate laborent
  38. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  39. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  40. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  41. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  42. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  43. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  44. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  45. multaque de rerum mixtura dicere callent
  46. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  47. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  48. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  49. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  50. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  51. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  52. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  53. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  54. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  55. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  56. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  57. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  58. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  59. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  60. umoris guttas mater cum terra recepit,
  61. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  62. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  63. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  64. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  65. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  66. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  67. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  68. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  69. nec sic interemit mors res ut materiai
  70. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  71. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  72. res ut convertant formas mutentque colores
  73. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  74. ut noscas referre earum primordia rerum
  75. cum quibus et quali positura contineantur
  76. et quos inter se dent motus accipiantque,
  77. neve putes aeterna penes residere potesse
  78. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  79. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  80. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  81. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  82. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  83. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  84. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  85. consimilis; verum positura discrepitant res.
  86. sic ipsis in rebus item iam materiai
  87. intervalla vias conexus pondera plagas
  88. concursus motus ordo positura figurae
  89. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  90. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  91. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  92. accedere et nova se species ostendere rerum.
  93. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  94. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  95. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  96. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  97. principio caeli clarum purumque colorem
  98. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  99. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  100. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  101. ex improviso si sint obiecta repente,
  102. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  103. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  104. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  105. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  106. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  107. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  108. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  109. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  110. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  111. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  112. infinita foris haec extra moenia mundi,
  113. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  114. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  115. Principio nobis in cunctas undique partis
  116. et latere ex utroque supra supterque per omne
  117. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  118. vociferatur, et elucet natura profundi.
  119. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  120. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  121. seminaque innumero numero summaque profunda
  122. multimodis volitent aeterno percita motu,
  123. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  124. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  125. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  126. sponte sua forte offensando semina rerum
  127. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  128. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  129. magnarum rerum fierent exordia semper,
  130. terrai maris et caeli generisque animantum.
  131. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  132. esse alios alibi congressus materiai,
  133. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  134. Praeterea cum materies est multa parata,
  135. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  136. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  137. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  138. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  139. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  140. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  141. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  142. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  143. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  144. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  145. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  146. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  147. sint genere. in primis animalibus indice mente
  148. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  149. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  150. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  151. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  152. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  153. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  154. quando quidem vitae depactus terminus alte
  155. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  156. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  157. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  158. libera continuo, dominis privata superbis,
  159. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  160. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  161. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  162. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  163. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  164. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  165. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  166. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  167. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  168. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  169. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  170. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  171. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  172. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  173. primigenum maris et terrae solisque coortum
  174. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  175. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  176. unde mare et terrae possent augescere et unde
  177. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  178. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  179. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis