De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  2. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  3. quatinus in pullos animalis vertier ova
  4. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  5. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  6. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  7. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  8. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  9. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  10. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  11. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  12. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  13. Principio nequeunt ullius corporis esse
  14. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  15. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  16. aere fluminibus terris terraque creatis,
  17. nec congressa modo vitalis convenientes
  18. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  19. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  20. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  21. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  22. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  23. dissoluuntur enim positurae principiorum
  24. et penitus motus vitales inpediuntur,
  25. donec materies omnis concussa per artus
  26. vitalis animae nodos a corpore solvit
  27. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  28. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  29. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  30. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  31. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  32. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  33. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  34. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  35. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  36. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  37. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  38. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  39. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  40. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  41. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  42. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  43. scire licet nullo primordia posse dolore
  44. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  45. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  46. corporibus, quorum motus novitate laborent
  47. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  48. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  49. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  50. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  51. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  52. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  53. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  54. multaque de rerum mixtura dicere callent
  55. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  56. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  57. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  58. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  59. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  60. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  61. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  62. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  63. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  64. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  65. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  66. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  67. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  68. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  69. umoris guttas mater cum terra recepit,
  70. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  71. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  72. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  73. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  74. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  75. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  76. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  77. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  78. nec sic interemit mors res ut materiai
  79. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  80. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  81. res ut convertant formas mutentque colores
  82. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  83. ut noscas referre earum primordia rerum
  84. cum quibus et quali positura contineantur
  85. et quos inter se dent motus accipiantque,
  86. neve putes aeterna penes residere potesse
  87. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  88. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  89. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  90. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  91. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  92. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  93. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  94. consimilis; verum positura discrepitant res.
  95. sic ipsis in rebus item iam materiai
  96. intervalla vias conexus pondera plagas
  97. concursus motus ordo positura figurae
  98. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  99. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  100. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  101. accedere et nova se species ostendere rerum.
  102. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  103. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  104. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  105. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  106. principio caeli clarum purumque colorem
  107. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  108. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  109. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  110. ex improviso si sint obiecta repente,
  111. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  112. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  113. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  114. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  115. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  116. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  117. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  118. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  119. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  120. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  121. infinita foris haec extra moenia mundi,
  122. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  123. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  124. Principio nobis in cunctas undique partis
  125. et latere ex utroque supra supterque per omne
  126. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  127. vociferatur, et elucet natura profundi.
  128. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  129. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  130. seminaque innumero numero summaque profunda
  131. multimodis volitent aeterno percita motu,
  132. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  133. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  134. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  135. sponte sua forte offensando semina rerum
  136. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  137. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  138. magnarum rerum fierent exordia semper,
  139. terrai maris et caeli generisque animantum.
  140. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  141. esse alios alibi congressus materiai,
  142. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  143. Praeterea cum materies est multa parata,
  144. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  145. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  146. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  147. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  148. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  149. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  150. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  151. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  152. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  153. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  154. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  155. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  156. sint genere. in primis animalibus indice mente
  157. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  158. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  159. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  160. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  161. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  162. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  163. quando quidem vitae depactus terminus alte
  164. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  165. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  166. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  167. libera continuo, dominis privata superbis,
  168. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  169. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  170. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  171. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  172. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  173. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  174. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  175. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  176. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  177. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  178. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  179. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  180. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  181. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  182. primigenum maris et terrae solisque coortum
  183. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  184. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  185. unde mare et terrae possent augescere et unde
  186. appareret spatium caeli domus altaque tecta