De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  2. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  3. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  4. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  5. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  6. quatinus in pullos animalis vertier ova
  7. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  8. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  9. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  10. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  11. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  12. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  13. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  14. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  15. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  16. Principio nequeunt ullius corporis esse
  17. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  18. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  19. aere fluminibus terris terraque creatis,
  20. nec congressa modo vitalis convenientes
  21. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  22. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  23. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  24. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  25. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  26. dissoluuntur enim positurae principiorum
  27. et penitus motus vitales inpediuntur,
  28. donec materies omnis concussa per artus
  29. vitalis animae nodos a corpore solvit
  30. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  31. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  32. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  33. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  34. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  35. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  36. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  37. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  38. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  39. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  40. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  41. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  42. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  43. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  44. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  45. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  46. scire licet nullo primordia posse dolore
  47. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  48. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  49. corporibus, quorum motus novitate laborent
  50. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  51. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  52. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  53. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  54. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  55. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  56. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  57. multaque de rerum mixtura dicere callent
  58. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  59. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  60. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  61. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  62. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  63. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  64. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  65. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  66. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  67. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  68. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  69. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  70. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  71. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  72. umoris guttas mater cum terra recepit,
  73. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  74. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  75. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  76. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  77. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  78. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  79. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  80. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  81. nec sic interemit mors res ut materiai
  82. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  83. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  84. res ut convertant formas mutentque colores
  85. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  86. ut noscas referre earum primordia rerum
  87. cum quibus et quali positura contineantur
  88. et quos inter se dent motus accipiantque,
  89. neve putes aeterna penes residere potesse
  90. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  91. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  92. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  93. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  94. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  95. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  96. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  97. consimilis; verum positura discrepitant res.
  98. sic ipsis in rebus item iam materiai
  99. intervalla vias conexus pondera plagas
  100. concursus motus ordo positura figurae
  101. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  102. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  103. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  104. accedere et nova se species ostendere rerum.
  105. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  106. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  107. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  108. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  109. principio caeli clarum purumque colorem
  110. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  111. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  112. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  113. ex improviso si sint obiecta repente,
  114. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  115. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  116. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  117. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  118. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  119. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  120. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  121. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  122. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  123. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  124. infinita foris haec extra moenia mundi,
  125. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  126. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  127. Principio nobis in cunctas undique partis
  128. et latere ex utroque supra supterque per omne
  129. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  130. vociferatur, et elucet natura profundi.
  131. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  132. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  133. seminaque innumero numero summaque profunda
  134. multimodis volitent aeterno percita motu,
  135. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  136. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  137. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  138. sponte sua forte offensando semina rerum
  139. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  140. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  141. magnarum rerum fierent exordia semper,
  142. terrai maris et caeli generisque animantum.
  143. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  144. esse alios alibi congressus materiai,
  145. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  146. Praeterea cum materies est multa parata,
  147. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  148. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  149. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  150. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  151. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  152. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  153. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  154. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  155. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  156. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  157. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  158. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  159. sint genere. in primis animalibus indice mente
  160. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  161. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  162. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  163. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  164. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  165. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  166. quando quidem vitae depactus terminus alte
  167. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  168. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  169. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  170. libera continuo, dominis privata superbis,
  171. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  172. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  173. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  174. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  175. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  176. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  177. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  178. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  179. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  180. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  181. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  182. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  183. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  184. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  185. primigenum maris et terrae solisque coortum
  186. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  187. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  188. unde mare et terrae possent augescere et unde
  189. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  190. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  191. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  192. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  193. umor ad umorem, terreno corpore terra
  194. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  195. donique ad extremum crescendi perfica finem
  196. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  197. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  198. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  199. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  200. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  201. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  202. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  203. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  204. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  205. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  206. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  207. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  208. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  209. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  210. inde minutatim vires et robur adultum
  211. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  212. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  213. et quo latior est, in cunctas undique partis
  214. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  215. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  216. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  217. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  218. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  219. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  220. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  221. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  222. corpora conficere et plagis infesta domare.
  223. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  224. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  225. omnia debet enim cibus integrare novando
  226. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  227. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur