De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  2. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  3. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  4. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  5. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  6. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  7. quatinus in pullos animalis vertier ova
  8. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  9. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  10. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  11. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  12. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  13. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  14. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  15. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  16. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  17. Principio nequeunt ullius corporis esse
  18. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  19. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  20. aere fluminibus terris terraque creatis,
  21. nec congressa modo vitalis convenientes
  22. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  23. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  24. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  25. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  26. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  27. dissoluuntur enim positurae principiorum
  28. et penitus motus vitales inpediuntur,
  29. donec materies omnis concussa per artus
  30. vitalis animae nodos a corpore solvit
  31. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  32. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  33. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  34. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  35. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  36. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  37. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  38. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  39. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  40. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  41. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  42. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  43. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  44. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  45. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  46. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  47. scire licet nullo primordia posse dolore
  48. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  49. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  50. corporibus, quorum motus novitate laborent
  51. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  52. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  53. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  54. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  55. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  56. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  57. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  58. multaque de rerum mixtura dicere callent
  59. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  60. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  61. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  62. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  63. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  64. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  65. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  66. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  67. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  68. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  69. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  70. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  71. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  72. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  73. umoris guttas mater cum terra recepit,
  74. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  75. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  76. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  77. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  78. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  79. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  80. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  81. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  82. nec sic interemit mors res ut materiai
  83. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  84. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  85. res ut convertant formas mutentque colores
  86. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  87. ut noscas referre earum primordia rerum
  88. cum quibus et quali positura contineantur
  89. et quos inter se dent motus accipiantque,
  90. neve putes aeterna penes residere potesse
  91. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  92. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  93. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  94. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  95. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  96. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  97. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  98. consimilis; verum positura discrepitant res.
  99. sic ipsis in rebus item iam materiai
  100. intervalla vias conexus pondera plagas
  101. concursus motus ordo positura figurae
  102. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  103. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  104. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  105. accedere et nova se species ostendere rerum.
  106. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  107. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  108. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  109. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  110. principio caeli clarum purumque colorem
  111. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  112. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  113. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  114. ex improviso si sint obiecta repente,
  115. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  116. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  117. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  118. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  119. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  120. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  121. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  122. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  123. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  124. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  125. infinita foris haec extra moenia mundi,
  126. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  127. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  128. Principio nobis in cunctas undique partis
  129. et latere ex utroque supra supterque per omne
  130. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  131. vociferatur, et elucet natura profundi.
  132. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  133. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  134. seminaque innumero numero summaque profunda
  135. multimodis volitent aeterno percita motu,
  136. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  137. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  138. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  139. sponte sua forte offensando semina rerum
  140. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  141. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  142. magnarum rerum fierent exordia semper,
  143. terrai maris et caeli generisque animantum.
  144. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  145. esse alios alibi congressus materiai,
  146. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  147. Praeterea cum materies est multa parata,
  148. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  149. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  150. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  151. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  152. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  153. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  154. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  155. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  156. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  157. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  158. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  159. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  160. sint genere. in primis animalibus indice mente
  161. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  162. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  163. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  164. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  165. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  166. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  167. quando quidem vitae depactus terminus alte
  168. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  169. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  170. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  171. libera continuo, dominis privata superbis,
  172. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  173. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  174. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  175. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  176. indu manu validas potis est moderanter habenas,