De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  2. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  3. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  4. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  5. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  6. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  7. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  8. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  9. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  10. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  11. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  12. quatinus in pullos animalis vertier ova