De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  2. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  3. inmensumque patere in cunctas undique partis
  4. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  5. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  6. reddita corporibus primis per inane profundum,
  7. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  8. partim intervallis magnis confulta resultant,
  9. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  10. et quae cumque magis condenso conciliatu
  11. exiguis intervallis convecta resultant,
  12. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  13. haec validas saxi radices et fera ferri
  14. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  15. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  16. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  17. in magnis intervallis; haec aera rarum
  18. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.