De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  2. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  3. aut similis totis animalibus esse putari.
  4. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  5. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  6. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  7. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  8. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  9. vitali ut possint consentire undique sensu.
  10. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  11. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  12. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  13. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  14. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  15. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  16. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  17. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  18. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  19. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  20. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  21. quatinus in pullos animalis vertier ova
  22. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  23. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  24. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  25. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  26. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  27. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  28. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  29. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  30. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  31. Principio nequeunt ullius corporis esse
  32. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  33. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  34. aere fluminibus terris terraque creatis,
  35. nec congressa modo vitalis convenientes
  36. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  37. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  38. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  39. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  40. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  41. dissoluuntur enim positurae principiorum
  42. et penitus motus vitales inpediuntur,
  43. donec materies omnis concussa per artus
  44. vitalis animae nodos a corpore solvit
  45. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  46. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  47. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  48. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  49. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  50. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  51. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  52. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  53. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  54. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  55. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  56. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  57. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  58. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  59. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  60. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  61. scire licet nullo primordia posse dolore
  62. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  63. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  64. corporibus, quorum motus novitate laborent
  65. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  66. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  67. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  68. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  69. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  70. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  71. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  72. multaque de rerum mixtura dicere callent
  73. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  74. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  75. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  76. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  77. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  78. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.