De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  2. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  3. mollia mortali consistere corpore creta.
  4. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  5. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  6. aut similis totis animalibus esse putari.
  7. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  8. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  9. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  10. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  11. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  12. vitali ut possint consentire undique sensu.
  13. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  14. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  15. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  16. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  17. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  18. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  19. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  20. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  21. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  22. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  23. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  24. quatinus in pullos animalis vertier ova
  25. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  26. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  27. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  28. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  29. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  30. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  31. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  32. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  33. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  34. Principio nequeunt ullius corporis esse
  35. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  36. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  37. aere fluminibus terris terraque creatis,
  38. nec congressa modo vitalis convenientes
  39. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  40. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  41. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  42. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  43. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  44. dissoluuntur enim positurae principiorum
  45. et penitus motus vitales inpediuntur,
  46. donec materies omnis concussa per artus
  47. vitalis animae nodos a corpore solvit
  48. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  49. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  50. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  51. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  52. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  53. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  54. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  55. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  56. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  57. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  58. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  59. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  60. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  61. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  62. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  63. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  64. scire licet nullo primordia posse dolore
  65. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  66. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  67. corporibus, quorum motus novitate laborent
  68. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  69. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  70. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  71. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  72. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  73. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  74. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  75. multaque de rerum mixtura dicere callent
  76. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  77. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  78. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  79. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  80. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  81. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  82. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  83. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  84. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  85. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  86. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  87. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  88. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  89. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  90. umoris guttas mater cum terra recepit,
  91. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  92. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  93. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  94. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  95. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  96. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  97. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  98. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  99. nec sic interemit mors res ut materiai
  100. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  101. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  102. res ut convertant formas mutentque colores
  103. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  104. ut noscas referre earum primordia rerum
  105. cum quibus et quali positura contineantur
  106. et quos inter se dent motus accipiantque,
  107. neve putes aeterna penes residere potesse
  108. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  109. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  110. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  111. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  112. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  113. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  114. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  115. consimilis; verum positura discrepitant res.
  116. sic ipsis in rebus item iam materiai
  117. intervalla vias conexus pondera plagas
  118. concursus motus ordo positura figurae
  119. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  120. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  121. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  122. accedere et nova se species ostendere rerum.
  123. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  124. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  125. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  126. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  127. principio caeli clarum purumque colorem
  128. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  129. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  130. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  131. ex improviso si sint obiecta repente,
  132. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  133. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  134. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  135. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  136. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  137. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  138. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  139. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  140. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  141. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  142. infinita foris haec extra moenia mundi,
  143. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  144. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  145. Principio nobis in cunctas undique partis
  146. et latere ex utroque supra supterque per omne
  147. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  148. vociferatur, et elucet natura profundi.
  149. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  150. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  151. seminaque innumero numero summaque profunda
  152. multimodis volitent aeterno percita motu,
  153. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  154. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  155. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  156. sponte sua forte offensando semina rerum
  157. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  158. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  159. magnarum rerum fierent exordia semper,
  160. terrai maris et caeli generisque animantum.
  161. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  162. esse alios alibi congressus materiai,
  163. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  164. Praeterea cum materies est multa parata,
  165. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  166. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  167. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  168. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  169. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  170. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  171. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  172. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  173. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  174. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  175. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  176. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  177. sint genere. in primis animalibus indice mente
  178. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  179. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  180. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  181. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  182. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  183. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  184. quando quidem vitae depactus terminus alte
  185. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  186. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  187. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  188. libera continuo, dominis privata superbis,
  189. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  190. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  191. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  192. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  193. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  194. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  195. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  196. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  197. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  198. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  199. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  200. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  201. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  202. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  203. primigenum maris et terrae solisque coortum
  204. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  205. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  206. unde mare et terrae possent augescere et unde
  207. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  208. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  209. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  210. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  211. umor ad umorem, terreno corpore terra
  212. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  213. donique ad extremum crescendi perfica finem
  214. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  215. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  216. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  217. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  218. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  219. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  220. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  221. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  222. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  223. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  224. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  225. nam certe fluere atque recedere corpora rebus