De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. antiquis ex ordinibus permota nova re
  2. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  3. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  4. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  5. * * *
  6. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  7. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  8. mollia mortali consistere corpore creta.
  9. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  10. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  11. aut similis totis animalibus esse putari.
  12. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  13. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  14. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  15. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  16. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  17. vitali ut possint consentire undique sensu.
  18. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  19. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  20. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  21. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  22. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  23. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  24. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  25. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  26. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  27. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  28. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  29. quatinus in pullos animalis vertier ova
  30. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  31. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  32. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  33. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  34. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  35. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  36. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  37. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  38. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  39. Principio nequeunt ullius corporis esse
  40. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  41. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  42. aere fluminibus terris terraque creatis,
  43. nec congressa modo vitalis convenientes
  44. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  45. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  46. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  47. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  48. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  49. dissoluuntur enim positurae principiorum
  50. et penitus motus vitales inpediuntur,
  51. donec materies omnis concussa per artus
  52. vitalis animae nodos a corpore solvit
  53. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  54. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  55. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  56. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  57. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  58. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  59. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  60. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  61. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  62. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  63. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  64. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  65. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  66. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  67. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  68. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  69. scire licet nullo primordia posse dolore
  70. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  71. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  72. corporibus, quorum motus novitate laborent
  73. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  74. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  75. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  76. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  77. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  78. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  79. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  80. multaque de rerum mixtura dicere callent
  81. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  82. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  83. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  84. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  85. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  86. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  87. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  88. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  89. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  90. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  91. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  92. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  93. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  94. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  95. umoris guttas mater cum terra recepit,
  96. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  97. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  98. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  99. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  100. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  101. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  102. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  103. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  104. nec sic interemit mors res ut materiai
  105. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  106. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  107. res ut convertant formas mutentque colores
  108. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  109. ut noscas referre earum primordia rerum
  110. cum quibus et quali positura contineantur
  111. et quos inter se dent motus accipiantque,
  112. neve putes aeterna penes residere potesse
  113. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  114. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  115. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  116. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  117. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  118. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  119. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  120. consimilis; verum positura discrepitant res.
  121. sic ipsis in rebus item iam materiai
  122. intervalla vias conexus pondera plagas
  123. concursus motus ordo positura figurae
  124. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  125. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  126. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  127. accedere et nova se species ostendere rerum.
  128. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  129. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  130. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  131. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  132. principio caeli clarum purumque colorem
  133. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  134. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  135. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  136. ex improviso si sint obiecta repente,
  137. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  138. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  139. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  140. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  141. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  142. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  143. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  144. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  145. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  146. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  147. infinita foris haec extra moenia mundi,
  148. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  149. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  150. Principio nobis in cunctas undique partis
  151. et latere ex utroque supra supterque per omne
  152. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  153. vociferatur, et elucet natura profundi.
  154. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  155. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  156. seminaque innumero numero summaque profunda
  157. multimodis volitent aeterno percita motu,
  158. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  159. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  160. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  161. sponte sua forte offensando semina rerum
  162. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  163. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  164. magnarum rerum fierent exordia semper,
  165. terrai maris et caeli generisque animantum.
  166. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  167. esse alios alibi congressus materiai,
  168. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  169. Praeterea cum materies est multa parata,
  170. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  171. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  172. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  173. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  174. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  175. conicere in loca quaeque queat simili ratione