De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  2. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  3. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  4. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  5. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  6. antiquis ex ordinibus permota nova re
  7. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  8. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  9. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  10. * * *
  11. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  12. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  13. mollia mortali consistere corpore creta.
  14. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  15. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  16. aut similis totis animalibus esse putari.
  17. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  18. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  19. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  20. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  21. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  22. vitali ut possint consentire undique sensu.
  23. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  24. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  25. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  26. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  27. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  28. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  29. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  30. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  31. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  32. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  33. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  34. quatinus in pullos animalis vertier ova
  35. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  36. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  37. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  38. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  39. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  40. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  41. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  42. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  43. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  44. Principio nequeunt ullius corporis esse
  45. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  46. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  47. aere fluminibus terris terraque creatis,
  48. nec congressa modo vitalis convenientes
  49. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  50. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  51. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  52. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  53. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  54. dissoluuntur enim positurae principiorum
  55. et penitus motus vitales inpediuntur,
  56. donec materies omnis concussa per artus
  57. vitalis animae nodos a corpore solvit
  58. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  59. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  60. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  61. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  62. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  63. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  64. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  65. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  66. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  67. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  68. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  69. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  70. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  71. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  72. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  73. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  74. scire licet nullo primordia posse dolore
  75. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  76. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  77. corporibus, quorum motus novitate laborent
  78. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  79. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  80. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  81. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  82. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  83. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  84. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  85. multaque de rerum mixtura dicere callent