De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  2. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  3. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  4. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  5. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  6. antiquis ex ordinibus permota nova re
  7. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  8. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  9. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  10. * * *
  11. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  12. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  13. mollia mortali consistere corpore creta.
  14. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  15. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  16. aut similis totis animalibus esse putari.
  17. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  18. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  19. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  20. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  21. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  22. vitali ut possint consentire undique sensu.
  23. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  24. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  25. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  26. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  27. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  28. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  29. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  30. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  31. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  32. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  33. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  34. quatinus in pullos animalis vertier ova
  35. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  36. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  37. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  38. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  39. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  40. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  41. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  42. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  43. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  44. Principio nequeunt ullius corporis esse
  45. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  46. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  47. aere fluminibus terris terraque creatis,
  48. nec congressa modo vitalis convenientes
  49. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  50. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  51. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  52. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  53. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  54. dissoluuntur enim positurae principiorum
  55. et penitus motus vitales inpediuntur,
  56. donec materies omnis concussa per artus
  57. vitalis animae nodos a corpore solvit
  58. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  59. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  60. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  61. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  62. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  63. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  64. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  65. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  66. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  67. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  68. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  69. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  70. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  71. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  72. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  73. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  74. scire licet nullo primordia posse dolore
  75. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  76. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  77. corporibus, quorum motus novitate laborent
  78. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  79. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  80. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  81. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  82. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  83. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  84. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  85. multaque de rerum mixtura dicere callent
  86. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  87. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  88. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  89. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  90. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  91. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  92. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  93. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  94. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  95. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  96. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  97. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  98. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  99. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  100. umoris guttas mater cum terra recepit,
  101. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  102. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  103. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  104. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  105. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  106. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  107. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  108. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  109. nec sic interemit mors res ut materiai
  110. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  111. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  112. res ut convertant formas mutentque colores
  113. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  114. ut noscas referre earum primordia rerum
  115. cum quibus et quali positura contineantur
  116. et quos inter se dent motus accipiantque,
  117. neve putes aeterna penes residere potesse
  118. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  119. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  120. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  121. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  122. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  123. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  124. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  125. consimilis; verum positura discrepitant res.
  126. sic ipsis in rebus item iam materiai
  127. intervalla vias conexus pondera plagas
  128. concursus motus ordo positura figurae
  129. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  130. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  131. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  132. accedere et nova se species ostendere rerum.
  133. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  134. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  135. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  136. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  137. principio caeli clarum purumque colorem
  138. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  139. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  140. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  141. ex improviso si sint obiecta repente,
  142. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  143. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  144. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  145. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  146. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  147. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  148. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  149. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  150. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  151. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  152. infinita foris haec extra moenia mundi,
  153. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  154. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  155. Principio nobis in cunctas undique partis
  156. et latere ex utroque supra supterque per omne
  157. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  158. vociferatur, et elucet natura profundi.
  159. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  160. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  161. seminaque innumero numero summaque profunda
  162. multimodis volitent aeterno percita motu,
  163. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  164. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  165. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  166. sponte sua forte offensando semina rerum
  167. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  168. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  169. magnarum rerum fierent exordia semper,
  170. terrai maris et caeli generisque animantum.
  171. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  172. esse alios alibi congressus materiai,
  173. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  174. Praeterea cum materies est multa parata,
  175. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  176. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  177. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  178. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  179. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  180. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  181. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  182. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  183. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  184. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  185. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  186. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  187. sint genere. in primis animalibus indice mente
  188. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  189. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  190. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  191. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  192. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  193. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  194. quando quidem vitae depactus terminus alte
  195. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  196. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  197. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  198. libera continuo, dominis privata superbis,
  199. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  200. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  201. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  202. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  203. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  204. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  205. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  206. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  207. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  208. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  209. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  210. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  211. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  212. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  213. primigenum maris et terrae solisque coortum
  214. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  215. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  216. unde mare et terrae possent augescere et unde
  217. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  218. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  219. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  220. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  221. umor ad umorem, terreno corpore terra
  222. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  223. donique ad extremum crescendi perfica finem
  224. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  225. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  226. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  227. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  228. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  229. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  230. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  231. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  232. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  233. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  234. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  235. nam certe fluere atque recedere corpora rebus