De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  2. sed magni referre ea primum quantula constent,
  3. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  4. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  5. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  6. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  7. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  8. antiquis ex ordinibus permota nova re
  9. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  10. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  11. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  12. * * *
  13. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  14. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  15. mollia mortali consistere corpore creta.
  16. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  17. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  18. aut similis totis animalibus esse putari.
  19. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  20. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  21. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  22. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  23. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  24. vitali ut possint consentire undique sensu.
  25. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  26. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  27. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  28. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  29. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  30. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  31. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  32. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  33. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  34. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  35. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  36. quatinus in pullos animalis vertier ova
  37. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  38. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  39. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  40. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  41. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  42. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  43. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  44. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  45. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  46. Principio nequeunt ullius corporis esse
  47. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  48. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  49. aere fluminibus terris terraque creatis,
  50. nec congressa modo vitalis convenientes
  51. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  52. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  53. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  54. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  55. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  56. dissoluuntur enim positurae principiorum
  57. et penitus motus vitales inpediuntur,
  58. donec materies omnis concussa per artus
  59. vitalis animae nodos a corpore solvit
  60. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  61. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  62. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  63. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  64. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  65. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  66. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  67. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  68. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  69. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  70. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  71. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  72. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  73. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  74. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  75. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  76. scire licet nullo primordia posse dolore
  77. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  78. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  79. corporibus, quorum motus novitate laborent
  80. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  81. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  82. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  83. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  84. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  85. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  86. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  87. multaque de rerum mixtura dicere callent
  88. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  89. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  90. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  91. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  92. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  93. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  94. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  95. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  96. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  97. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  98. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  99. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  100. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  101. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  102. umoris guttas mater cum terra recepit,
  103. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  104. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  105. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  106. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  107. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  108. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  109. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  110. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  111. nec sic interemit mors res ut materiai
  112. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  113. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  114. res ut convertant formas mutentque colores
  115. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  116. ut noscas referre earum primordia rerum
  117. cum quibus et quali positura contineantur
  118. et quos inter se dent motus accipiantque,
  119. neve putes aeterna penes residere potesse
  120. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  121. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  122. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  123. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  124. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  125. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  126. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  127. consimilis; verum positura discrepitant res.
  128. sic ipsis in rebus item iam materiai
  129. intervalla vias conexus pondera plagas
  130. concursus motus ordo positura figurae
  131. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  132. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  133. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  134. accedere et nova se species ostendere rerum.
  135. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  136. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  137. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  138. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  139. principio caeli clarum purumque colorem
  140. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  141. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  142. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  143. ex improviso si sint obiecta repente,
  144. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  145. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  146. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  147. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  148. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  149. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  150. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  151. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  152. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  153. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  154. infinita foris haec extra moenia mundi,
  155. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  156. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  157. Principio nobis in cunctas undique partis
  158. et latere ex utroque supra supterque per omne
  159. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  160. vociferatur, et elucet natura profundi.
  161. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  162. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  163. seminaque innumero numero summaque profunda
  164. multimodis volitent aeterno percita motu,
  165. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  166. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  167. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  168. sponte sua forte offensando semina rerum
  169. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  170. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  171. magnarum rerum fierent exordia semper,
  172. terrai maris et caeli generisque animantum.
  173. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  174. esse alios alibi congressus materiai,
  175. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  176. Praeterea cum materies est multa parata,
  177. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  178. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  179. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  180. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  181. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  182. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  183. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare