De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. referre in quali sint ordine quaeque locata
  2. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  3. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  4. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  5. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  6. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  7. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  8. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  9. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  10. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  11. sed magni referre ea primum quantula constent,
  12. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  13. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  14. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  15. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  16. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  17. antiquis ex ordinibus permota nova re
  18. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  19. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  20. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  21. * * *
  22. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  23. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  24. mollia mortali consistere corpore creta.
  25. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  26. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  27. aut similis totis animalibus esse putari.
  28. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  29. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  30. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  31. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  32. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  33. vitali ut possint consentire undique sensu.
  34. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  35. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  36. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  37. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  38. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  39. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  40. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  41. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  42. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  43. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  44. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  45. quatinus in pullos animalis vertier ova
  46. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  47. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  48. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  49. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  50. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  51. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  52. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  53. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  54. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  55. Principio nequeunt ullius corporis esse
  56. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  57. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  58. aere fluminibus terris terraque creatis,
  59. nec congressa modo vitalis convenientes
  60. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  61. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  62. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  63. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  64. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  65. dissoluuntur enim positurae principiorum
  66. et penitus motus vitales inpediuntur,
  67. donec materies omnis concussa per artus
  68. vitalis animae nodos a corpore solvit
  69. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  70. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  71. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  72. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  73. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  74. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  75. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  76. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  77. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  78. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  79. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  80. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  81. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  82. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  83. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  84. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  85. scire licet nullo primordia posse dolore
  86. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  87. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  88. corporibus, quorum motus novitate laborent
  89. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  90. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  91. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  92. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  93. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  94. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  95. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  96. multaque de rerum mixtura dicere callent
  97. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  98. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  99. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  100. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  101. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  102. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  103. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  104. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  105. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  106. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  107. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  108. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  109. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  110. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  111. umoris guttas mater cum terra recepit,
  112. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  113. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  114. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  115. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  116. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  117. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  118. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  119. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  120. nec sic interemit mors res ut materiai
  121. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  122. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  123. res ut convertant formas mutentque colores
  124. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  125. ut noscas referre earum primordia rerum
  126. cum quibus et quali positura contineantur
  127. et quos inter se dent motus accipiantque,
  128. neve putes aeterna penes residere potesse
  129. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  130. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  131. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  132. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  133. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  134. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  135. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  136. consimilis; verum positura discrepitant res.
  137. sic ipsis in rebus item iam materiai
  138. intervalla vias conexus pondera plagas
  139. concursus motus ordo positura figurae
  140. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  141. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  142. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  143. accedere et nova se species ostendere rerum.
  144. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  145. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  146. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  147. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  148. principio caeli clarum purumque colorem
  149. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  150. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  151. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  152. ex improviso si sint obiecta repente,
  153. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  154. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  155. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  156. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  157. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  158. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  159. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  160. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  161. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  162. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  163. infinita foris haec extra moenia mundi,
  164. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  165. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  166. Principio nobis in cunctas undique partis
  167. et latere ex utroque supra supterque per omne