De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non alia longe ratione atque arida ligna
  2. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  3. iamne vides igitur magni primordia rerum
  4. referre in quali sint ordine quaeque locata
  5. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  6. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  7. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  8. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  9. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  10. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  11. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  12. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  13. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  14. sed magni referre ea primum quantula constent,
  15. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  16. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  17. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  18. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  19. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  20. antiquis ex ordinibus permota nova re
  21. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  22. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  23. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  24. * * *
  25. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  26. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  27. mollia mortali consistere corpore creta.
  28. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  29. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  30. aut similis totis animalibus esse putari.
  31. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  32. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  33. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  34. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  35. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  36. vitali ut possint consentire undique sensu.
  37. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  38. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  39. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  40. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  41. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  42. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  43. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  44. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  45. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  46. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  47. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  48. quatinus in pullos animalis vertier ova
  49. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  50. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  51. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  52. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  53. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  54. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  55. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  56. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  57. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  58. Principio nequeunt ullius corporis esse
  59. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  60. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  61. aere fluminibus terris terraque creatis,
  62. nec congressa modo vitalis convenientes
  63. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  64. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  65. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  66. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  67. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  68. dissoluuntur enim positurae principiorum
  69. et penitus motus vitales inpediuntur,
  70. donec materies omnis concussa per artus
  71. vitalis animae nodos a corpore solvit
  72. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  73. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  74. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  75. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  76. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  77. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  78. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  79. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  80. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  81. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  82. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  83. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  84. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  85. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  86. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  87. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,