De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  2. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  3. et quo iactari magis omnia materiai
  4. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  5. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  6. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  7. inmensumque patere in cunctas undique partis
  8. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  9. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  10. reddita corporibus primis per inane profundum,
  11. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  12. partim intervallis magnis confulta resultant,
  13. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  14. et quae cumque magis condenso conciliatu
  15. exiguis intervallis convecta resultant,
  16. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  17. haec validas saxi radices et fera ferri
  18. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  19. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  20. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  21. in magnis intervallis; haec aera rarum
  22. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  23. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  24. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  25. consociare etiam motus potuere recepta.
  26. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  27. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  28. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  29. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  30. multa minuta modis multis per inane videbis
  31. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  32. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  33. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  34. conciliis et discidiis exercita crebris;
  35. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  36. quale sit in magno iactari semper inani.
  37. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  38. exemplare dare et vestigia notitiai.
  39. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  40. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  41. quod tales turbae motus quoque materiai
  42. significant clandestinos caecosque subesse.
  43. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  44. commutare viam retroque repulsa reverti
  45. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  46. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  47. prima moventur enim per se primordia rerum,
  48. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  49. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  50. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  51. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  52. sic a principiis ascendit motus et exit
  53. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  54. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  55. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  56. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  57. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  58. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  59. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  60. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  61. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  62. convestire sua perfundens omnia luce,
  63. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  64. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  65. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  66. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  67. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  68. sed complexa meant inter se conque globata;
  69. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  70. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  71. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  72. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  73. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  74. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  75. debent ni mirum praecellere mobilitate
  76. et multo citius ferri quam lumina solis
  77. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  78. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  79. * * *
  80. nec persectari primordia singula quaeque,
  81. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  82. At quidam contra haec, ignari materiai,
  83. naturam non posse deum sine numine reddunt
  84. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  85. tempora mutare annorum frugesque creare
  86. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  87. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  88. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  89. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  90. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  91. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  92. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  93. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  94. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  95. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  96. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  97. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  98. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  99. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  100. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  101. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  102. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  103. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  104. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  105. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  106. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  107. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  108. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  109. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  110. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  111. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  112. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  113. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  114. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  115. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  116. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  117. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  118. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  119. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  120. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  121. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  122. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  123. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  124. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  125. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  126. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  127. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  128. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  129. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  130. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  131. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  132. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  133. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  134. incertisque locis spatio depellere paulum,
  135. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  136. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  137. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  138. nec foret offensus natus nec plaga creata
  139. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  140. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  141. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  142. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  143. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  144. avius a vera longe ratione recedit.
  145. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  146. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  147. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  148. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  149. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  150. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  151. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  152. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  153. omnia qua propter debent per inane quietum
  154. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  155. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  156. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  157. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  158. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  159. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  160. obliquos videamur et id res vera refutet.
  161. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  162. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  163. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  164. sed nihil omnino recta regione viai
  165. declinare quis est qui possit cernere sese?
  166. Denique si semper motu conectitur omnis
  167. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  168. nec declinando faciunt primordia motus
  169. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  170. ex infinito ne causam causa sequatur,
  171. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  172. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  173. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  174. declinamus item motus nec tempore certo
  175. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  176. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  177. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  178. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  179. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  180. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  181. omnis enim totum per corpus materiai
  182. copia conciri debet, concita per artus
  183. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  184. ut videas initum motus a corde creari
  185. ex animique voluntate id procedere primum,
  186. inde dari porro per totum corpus et artus.
  187. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  188. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  189. nam tum materiem totius corporis omnem
  190. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  191. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  192. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  193. pellat et invitos cogat procedere saepe
  194. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  195. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  196. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  197. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  198. et proiecta refrenatur retroque residit.
  199. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  200. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  201. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  202. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  203. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  204. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  205. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  206. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  207. id facit exiguum clinamen principiorum
  208. nec regione loci certa nec tempore certo.
  209. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  210. copia nec porro maioribus intervallis;
  211. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  212. qua propter quo nunc in motu principiorum
  213. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  214. et post haec semper simili ratione ferentur,
  215. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  216. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  217. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  218. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  219. nam neque quo possit genus ullum materiai
  220. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  221. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  222. naturam rerum mutare et vertere motus.
  223. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  224. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  225. summa tamen summa videatur stare quiete,
  226. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  227. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  228. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  229. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  230. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  231. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  232. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  233. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  234. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  235. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  236. omnia quae nobis longe confusa videntur
  237. et velut in viridi candor consistere colli.
  238. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  239. camporum complent belli simulacra cientes,
  240. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  241. aere renidescit tellus supterque virum vi
  242. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  243. icti reiectant voces ad sidera mundi
  244. et circum volitant equites mediosque repente
  245. tramittunt valido quatientes impete campos;
  246. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  247. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  248. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  249. qualia sint et quam longe distantia formis,
  250. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  251. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  252. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  253. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  254. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  255. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  256. esse pari filo similique adfecta figura.
  257. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  258. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  259. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  260. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  261. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  262. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  263. invenies tamen inter se differre figuris.
  264. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  265. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  266. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  267. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  268. turicremas propter mactatus concidit aras
  269. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  270. at mater viridis saltus orbata peragrans
  271. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  272. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  273. conspicere amissum fetum, completque querellis
  274. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  275. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  276. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  277. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  278. oblectare animum subitamque avertere curam,
  279. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  280. derivare queunt animum curaque levare;
  281. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  282. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  283. cornigeras norunt matres agnique petulci
  284. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  285. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  286. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  287. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  288. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  289. concharumque genus parili ratione videmus
  290. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  291. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  292. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  293. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  294. unius ad certam formam primordia rerum,
  295. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  296. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  297. quare fulmineus multo penetralior ignis
  298. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  299. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  300. subtilem magis e parvis constare figuris
  301. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  302. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  303. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  304. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  305. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  306. et quamvis subito per colum vina videmus
  307. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  308. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  309. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  310. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  311. inter se possint primordia singula quaeque
  312. singula per cuiusque foramina permanare.
  313. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  314. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  315. at contra taetra absinthi natura ferique
  316. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  317. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  318. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  319. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  320. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  321. proptereaque solere vias rescindere nostris
  322. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  323. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  324. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  325. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  326. horrorem constare elementis levibus aeque
  327. ac musaea mele, per chordas organici quae
  328. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  329. neu simili penetrare putes primordia forma
  330. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  331. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  332. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  333. neve bonos rerum simili constare colores
  334. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  335. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  336. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  337. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  338. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  339. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  340. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  341. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  342. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  343. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  344. titillare magis sensus quam laedere possint,
  345. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  346. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  347. dissimili dentata modo conpungere sensus
  348. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  349. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  350. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  351. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  352. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  353. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  354. semina confundunt inter se concita sensum;
  355. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  356. tute tibi partem ferias atque experiare.
  357. qua propter longe formas distare necessest
  358. principiis, varios quae possint edere sensus.
  359. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  360. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  361. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  362. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  363. prima acie constant ictus contemnere sueta
  364. et validi silices ac duri robora ferri
  365. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  366. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  367. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  368. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  369. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  370. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  371. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  372. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  373. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  374. at non esse tamen perplexis indupedita,
  375. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  376. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  377. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  378. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  379. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  380. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  381. * * *
  382. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  383. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  384. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  385. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  386. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  387. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  388. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  389. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  390. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  391. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  392. linquit enim supera taetri primordia viri,
  393. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  394. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  395. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  396. finita variare figurarum ratione.
  397. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  398. esse infinito debebunt corporis auctu.
  399. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  400. corporis inter se multum variare figurae
  401. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  402. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  403. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  404. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  405. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  406. formai speciem totius corporis eius,
  407. quod super est, si forte voles variare figuras,
  408. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  409. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  410. si tu forte voles etiam variare figuras.
  411. ergo formarum novitatem corporis augmen
  412. subsequitur. quare non est ut credere possis
  413. esse infinitis distantia semina formis,
  414. ne quaedam cogas inmani maximitate
  415. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  416. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  417. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  418. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  419. saecla novo rerum superata colore iacerent
  420. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  421. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  422. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  423. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  424. cedere item retro possent in deteriores
  425. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  426. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  427. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  428. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  429. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  430. materiem quoque finitis differe figuris.
  431. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  432. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  433. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  434. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  435. ergo finita distant ratione creata,
  436. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  437. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  438. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  439. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  440. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  441. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  442. formarum finita, necesse est quae similes sint
  443. esse infinitas aut summam materiai
  444. finitam constare, id quod non esse probavi.
  445. * * *
  446. versibus ostendam corpuscula materiai
  447. ex infinito summam rerum usque tenere
  448. undique protelo plagarum continuato.
  449. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  450. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  451. at regione locoque alio terrisque remotis
  452. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  453. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  454. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  455. milibus e multis vallo munitur eburno,
  456. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  457. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  458. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  459. unica res quaedem nativo corpore sola,
  460. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  461. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  462. unde ea progigni possit concepta, creari
  463. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  464. quippe etenim sumant alii finita per omne
  465. corpora iactari unius genitalia rei,
  466. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  467. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  468. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  469. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  470. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  471. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  472. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  473. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  474. infidi maris insidias virisque dolumque
  475. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  476. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  477. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  478. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  479. disiectare aestus diversi materiai,
  480. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  481. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  482. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  483. et res progigni et genitas procrescere posse.
  484. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  485. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  486. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  487. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  488. nec porro rerum genitales auctificique
  489. motus perpetuo possunt servare creata.
  490. sic aequo geritur certamine principiorum
  491. ex infinito contractum tempore bellum.
  492. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  493. et superantur item. miscetur funere vagor,
  494. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  495. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  496. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  497. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  498. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  499. convenit et memori mandatum mente tenere,
  500. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  501. quod genere ex uno consistat principiorum,
  502. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  503. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  504. atque potestates, ita plurima principiorum
  505. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  506. Principio tellus habet in se corpora prima,
  507. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  508. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  509. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  510. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  511. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  512. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  513. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  514. montivago generi possit praebere ferarum.
  515. quare magna deum mater materque ferarum
  516. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  517. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  518. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  519. aeris in spatio magnam pendere docentes
  520. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  521. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  522. officiis debet molliri victa parentum.
  523. muralique caput summum cinxere corona,
  524. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  525. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  526. horrifice fertur divinae matris imago.
  527. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  528. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  529. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  530. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  531. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  532. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  533. significare volunt indignos esse putandos,
  534. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  535. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  536. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  537. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  538. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  539. ingratos animos atque impia pectora volgi
  540. conterrere metu quae possint numine divae.
  541. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  542. munificat tacita mortalis muta salute,
  543. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  544. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  545. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  546. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  547. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  548. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  549. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  550. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  551. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  552. cum pueri circum puerum pernice chorea
  553. armat et in numerum pernice chorea
  554. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  555. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  556. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  557. propterea magnam armati matrem comitantur,
  558. aut quia significant divam praedicere ut armis
  559. ac virtute velint patriam defendere terram
  560. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  561. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  562. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  563. omnis enim per se divom natura necessest
  564. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  565. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  566. nam privata dolore omni, privata periclis,
  567. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  568. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  569. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  570. et quia multarum potitur primordia rerum,
  571. multa modis multis effert in lumina solis.
  572. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  573. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  574. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  575. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  576. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  577. religione animum turpi contingere parcat.
  578. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  579. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  580. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  581. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  582. dissimili vivont specie retinentque parentum
  583. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  584. tanta est in quovis genere herbae materiai
  585. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  586. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  587. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  588. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  589. dissimili perfecta figura principiorum.
  590. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  591. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  592. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  593. scintillasque agere ac late differre favillam.
  594. cetera consimili mentis ratione peragrans
  595. invenies igitur multarum semina rerum
  596. corpore celare et varias cohibere figuras.
  597. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  598. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  599. haec igitur variis debent constare figuris;
  600. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  601. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  602. sensibus; ut noscas primis differre figuris.