De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  2. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  3. et quo iactari magis omnia materiai
  4. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  5. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  6. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  7. inmensumque patere in cunctas undique partis
  8. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  9. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  10. reddita corporibus primis per inane profundum,
  11. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  12. partim intervallis magnis confulta resultant,
  13. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  14. et quae cumque magis condenso conciliatu
  15. exiguis intervallis convecta resultant,
  16. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  17. haec validas saxi radices et fera ferri
  18. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  19. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  20. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  21. in magnis intervallis; haec aera rarum
  22. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  23. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  24. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  25. consociare etiam motus potuere recepta.
  26. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  27. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  28. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  29. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  30. multa minuta modis multis per inane videbis
  31. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  32. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  33. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  34. conciliis et discidiis exercita crebris;
  35. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  36. quale sit in magno iactari semper inani.
  37. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  38. exemplare dare et vestigia notitiai.
  39. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  40. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  41. quod tales turbae motus quoque materiai
  42. significant clandestinos caecosque subesse.
  43. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  44. commutare viam retroque repulsa reverti
  45. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  46. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  47. prima moventur enim per se primordia rerum,
  48. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  49. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  50. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  51. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  52. sic a principiis ascendit motus et exit
  53. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  54. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  55. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  56. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  57. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  58. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  59. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  60. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  61. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  62. convestire sua perfundens omnia luce,
  63. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  64. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  65. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  66. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  67. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  68. sed complexa meant inter se conque globata;
  69. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  70. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  71. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  72. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  73. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  74. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  75. debent ni mirum praecellere mobilitate
  76. et multo citius ferri quam lumina solis
  77. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  78. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  79. * * *
  80. nec persectari primordia singula quaeque,
  81. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  82. At quidam contra haec, ignari materiai,
  83. naturam non posse deum sine numine reddunt
  84. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  85. tempora mutare annorum frugesque creare
  86. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  87. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  88. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  89. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  90. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  91. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  92. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  93. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  94. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  95. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  96. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  97. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  98. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  99. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  100. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  101. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  102. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  103. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  104. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  105. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  106. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  107. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  108. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  109. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  110. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  111. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  112. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  113. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  114. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  115. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  116. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  117. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  118. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  119. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  120. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  121. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  122. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  123. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  124. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  125. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  126. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  127. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  128. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  129. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  130. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  131. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  132. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  133. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  134. incertisque locis spatio depellere paulum,
  135. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  136. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  137. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  138. nec foret offensus natus nec plaga creata
  139. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  140. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  141. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  142. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  143. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  144. avius a vera longe ratione recedit.
  145. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  146. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  147. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  148. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  149. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  150. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  151. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  152. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  153. omnia qua propter debent per inane quietum
  154. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  155. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  156. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  157. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  158. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  159. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  160. obliquos videamur et id res vera refutet.
  161. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  162. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  163. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  164. sed nihil omnino recta regione viai
  165. declinare quis est qui possit cernere sese?
  166. Denique si semper motu conectitur omnis
  167. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  168. nec declinando faciunt primordia motus
  169. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  170. ex infinito ne causam causa sequatur,
  171. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  172. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  173. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  174. declinamus item motus nec tempore certo
  175. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  176. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  177. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  178. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  179. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  180. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  181. omnis enim totum per corpus materiai
  182. copia conciri debet, concita per artus
  183. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  184. ut videas initum motus a corde creari
  185. ex animique voluntate id procedere primum,
  186. inde dari porro per totum corpus et artus.
  187. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  188. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  189. nam tum materiem totius corporis omnem
  190. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  191. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  192. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  193. pellat et invitos cogat procedere saepe
  194. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  195. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  196. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  197. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  198. et proiecta refrenatur retroque residit.
  199. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  200. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  201. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  202. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  203. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  204. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  205. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  206. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  207. id facit exiguum clinamen principiorum
  208. nec regione loci certa nec tempore certo.
  209. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  210. copia nec porro maioribus intervallis;
  211. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  212. qua propter quo nunc in motu principiorum
  213. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  214. et post haec semper simili ratione ferentur,
  215. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  216. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  217. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  218. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  219. nam neque quo possit genus ullum materiai
  220. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  221. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  222. naturam rerum mutare et vertere motus.
  223. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  224. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  225. summa tamen summa videatur stare quiete,
  226. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  227. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  228. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  229. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  230. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  231. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  232. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  233. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  234. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  235. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  236. omnia quae nobis longe confusa videntur
  237. et velut in viridi candor consistere colli.
  238. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  239. camporum complent belli simulacra cientes,
  240. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  241. aere renidescit tellus supterque virum vi
  242. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  243. icti reiectant voces ad sidera mundi
  244. et circum volitant equites mediosque repente
  245. tramittunt valido quatientes impete campos;
  246. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  247. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  248. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  249. qualia sint et quam longe distantia formis,
  250. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  251. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  252. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  253. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  254. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  255. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  256. esse pari filo similique adfecta figura.
  257. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  258. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  259. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum