De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  2. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  3. et quo iactari magis omnia materiai
  4. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  5. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  6. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  7. inmensumque patere in cunctas undique partis
  8. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  9. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  10. reddita corporibus primis per inane profundum,
  11. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  12. partim intervallis magnis confulta resultant,
  13. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  14. et quae cumque magis condenso conciliatu
  15. exiguis intervallis convecta resultant,
  16. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  17. haec validas saxi radices et fera ferri
  18. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  19. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  20. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  21. in magnis intervallis; haec aera rarum
  22. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  23. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  24. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  25. consociare etiam motus potuere recepta.
  26. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  27. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  28. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  29. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  30. multa minuta modis multis per inane videbis
  31. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  32. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  33. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  34. conciliis et discidiis exercita crebris;
  35. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  36. quale sit in magno iactari semper inani.
  37. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  38. exemplare dare et vestigia notitiai.
  39. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  40. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  41. quod tales turbae motus quoque materiai
  42. significant clandestinos caecosque subesse.
  43. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  44. commutare viam retroque repulsa reverti
  45. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  46. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  47. prima moventur enim per se primordia rerum,
  48. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  49. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  50. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  51. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  52. sic a principiis ascendit motus et exit
  53. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  54. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  55. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  56. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  57. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  58. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  59. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  60. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  61. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  62. convestire sua perfundens omnia luce,
  63. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  64. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  65. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  66. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  67. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  68. sed complexa meant inter se conque globata;
  69. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  70. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  71. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  72. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  73. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  74. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  75. debent ni mirum praecellere mobilitate
  76. et multo citius ferri quam lumina solis
  77. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  78. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  79. * * *
  80. nec persectari primordia singula quaeque,
  81. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  82. At quidam contra haec, ignari materiai,
  83. naturam non posse deum sine numine reddunt
  84. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  85. tempora mutare annorum frugesque creare
  86. et iam cetera, mortalis quae suadet adire