De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  2. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  3. quippe videre licet vivos existere vermes
  4. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  5. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  6. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  7. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  8. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  9. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  10. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  11. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  12. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  13. non alia longe ratione atque arida ligna
  14. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  15. iamne vides igitur magni primordia rerum
  16. referre in quali sint ordine quaeque locata
  17. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  18. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  19. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  20. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  21. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  22. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  23. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  24. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  25. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  26. sed magni referre ea primum quantula constent,
  27. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  28. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  29. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  30. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  31. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  32. antiquis ex ordinibus permota nova re
  33. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  34. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  35. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  36. * * *
  37. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  38. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  39. mollia mortali consistere corpore creta.
  40. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  41. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  42. aut similis totis animalibus esse putari.
  43. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  44. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  45. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  46. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  47. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  48. vitali ut possint consentire undique sensu.
  49. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  50. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  51. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  52. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  53. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  54. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  55. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  56. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  57. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  58. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  59. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  60. quatinus in pullos animalis vertier ova
  61. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  62. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  63. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  64. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  65. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  66. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  67. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  68. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  69. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  70. Principio nequeunt ullius corporis esse
  71. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  72. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  73. aere fluminibus terris terraque creatis,
  74. nec congressa modo vitalis convenientes
  75. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  76. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  77. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  78. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  79. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  80. dissoluuntur enim positurae principiorum
  81. et penitus motus vitales inpediuntur,
  82. donec materies omnis concussa per artus
  83. vitalis animae nodos a corpore solvit
  84. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  85. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  86. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  87. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  88. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  89. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  90. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  91. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  92. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  93. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  94. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  95. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  96. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  97. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  98. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  99. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  100. scire licet nullo primordia posse dolore
  101. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  102. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  103. corporibus, quorum motus novitate laborent
  104. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  105. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  106. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  107. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  108. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  109. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  110. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  111. multaque de rerum mixtura dicere callent
  112. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  113. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  114. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  115. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  116. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  117. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  118. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  119. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  120. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  121. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  122. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  123. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  124. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  125. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  126. umoris guttas mater cum terra recepit,
  127. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  128. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  129. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  130. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  131. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  132. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  133. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  134. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  135. nec sic interemit mors res ut materiai
  136. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  137. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  138. res ut convertant formas mutentque colores
  139. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  140. ut noscas referre earum primordia rerum
  141. cum quibus et quali positura contineantur
  142. et quos inter se dent motus accipiantque,
  143. neve putes aeterna penes residere potesse
  144. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  145. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  146. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  147. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  148. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  149. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  150. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  151. consimilis; verum positura discrepitant res.
  152. sic ipsis in rebus item iam materiai
  153. intervalla vias conexus pondera plagas
  154. concursus motus ordo positura figurae
  155. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  156. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  157. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  158. accedere et nova se species ostendere rerum.
  159. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  160. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  161. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  162. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  163. principio caeli clarum purumque colorem
  164. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  165. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  166. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  167. ex improviso si sint obiecta repente,
  168. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  169. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  170. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  171. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  172. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  173. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  174. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  175. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  176. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  177. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  178. infinita foris haec extra moenia mundi,
  179. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  180. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  181. Principio nobis in cunctas undique partis
  182. et latere ex utroque supra supterque per omne
  183. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  184. vociferatur, et elucet natura profundi.
  185. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  186. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  187. seminaque innumero numero summaque profunda
  188. multimodis volitent aeterno percita motu,
  189. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  190. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  191. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  192. sponte sua forte offensando semina rerum
  193. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  194. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  195. magnarum rerum fierent exordia semper,
  196. terrai maris et caeli generisque animantum.
  197. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  198. esse alios alibi congressus materiai,
  199. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  200. Praeterea cum materies est multa parata,
  201. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  202. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  203. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  204. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  205. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  206. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  207. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  208. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  209. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  210. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  211. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  212. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  213. sint genere. in primis animalibus indice mente
  214. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  215. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  216. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  217. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  218. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  219. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  220. quando quidem vitae depactus terminus alte
  221. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  222. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  223. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  224. libera continuo, dominis privata superbis,
  225. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  226. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  227. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  228. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  229. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  230. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  231. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  232. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  233. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  234. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  235. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  236. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  237. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  238. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  239. primigenum maris et terrae solisque coortum
  240. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  241. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  242. unde mare et terrae possent augescere et unde
  243. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  244. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  245. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  246. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  247. umor ad umorem, terreno corpore terra
  248. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  249. donique ad extremum crescendi perfica finem
  250. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  251. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  252. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  253. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  254. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  255. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  256. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  257. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  258. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  259. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  260. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  261. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  262. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  263. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  264. inde minutatim vires et robur adultum
  265. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  266. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  267. et quo latior est, in cunctas undique partis
  268. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  269. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  270. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  271. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  272. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  273. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  274. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  275. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  276. corpora conficere et plagis infesta domare.
  277. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  278. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  279. omnia debet enim cibus integrare novando
  280. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  281. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  282. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  283. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  284. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  285. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  286. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  287. aurea de caelo demisit funis in arva
  288. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  289. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  290. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  291. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  292. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  293. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  294. conterimusque boves et viris agricolarum,
  295. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  296. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  297. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  298. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  299. et cum tempora temporibus praesentia confert
  300. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  301. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  302. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  303. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  304. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  305. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  306. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  307. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla