De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  2. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  3. nec simili ratione saporem denique quemquam
  4. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  5. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  6. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  7. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  8. inmortalia si volumus subiungere rebus
  9. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  10. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  11. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  12. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  13. principiis constare. neque id manufesta refutant
  14. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  15. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  16. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  17. quippe videre licet vivos existere vermes
  18. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  19. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  20. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  21. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  22. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  23. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  24. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  25. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  26. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  27. non alia longe ratione atque arida ligna
  28. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  29. iamne vides igitur magni primordia rerum
  30. referre in quali sint ordine quaeque locata
  31. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  32. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  33. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  34. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  35. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  36. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  37. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  38. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  39. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  40. sed magni referre ea primum quantula constent,
  41. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  42. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  43. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  44. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  45. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  46. antiquis ex ordinibus permota nova re
  47. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  48. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  49. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  50. * * *
  51. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  52. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  53. mollia mortali consistere corpore creta.
  54. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  55. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  56. aut similis totis animalibus esse putari.
  57. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  58. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  59. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  60. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  61. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  62. vitali ut possint consentire undique sensu.
  63. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  64. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  65. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  66. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  67. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  68. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  69. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  70. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  71. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  72. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  73. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  74. quatinus in pullos animalis vertier ova
  75. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  76. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  77. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  78. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  79. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  80. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  81. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  82. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  83. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  84. Principio nequeunt ullius corporis esse
  85. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  86. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  87. aere fluminibus terris terraque creatis,
  88. nec congressa modo vitalis convenientes
  89. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  90. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  91. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  92. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  93. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  94. dissoluuntur enim positurae principiorum
  95. et penitus motus vitales inpediuntur,
  96. donec materies omnis concussa per artus
  97. vitalis animae nodos a corpore solvit
  98. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  99. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  100. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  101. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  102. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  103. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  104. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  105. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  106. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  107. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  108. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  109. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  110. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  111. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  112. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  113. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  114. scire licet nullo primordia posse dolore
  115. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  116. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  117. corporibus, quorum motus novitate laborent
  118. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  119. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  120. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  121. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  122. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  123. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  124. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  125. multaque de rerum mixtura dicere callent
  126. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  127. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  128. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  129. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  130. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  131. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  132. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  133. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  134. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  135. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  136. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  137. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  138. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  139. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  140. umoris guttas mater cum terra recepit,
  141. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  142. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  143. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  144. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  145. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  146. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  147. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  148. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  149. nec sic interemit mors res ut materiai
  150. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  151. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  152. res ut convertant formas mutentque colores
  153. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  154. ut noscas referre earum primordia rerum
  155. cum quibus et quali positura contineantur
  156. et quos inter se dent motus accipiantque,
  157. neve putes aeterna penes residere potesse
  158. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  159. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  160. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  161. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  162. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  163. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  164. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  165. consimilis; verum positura discrepitant res.
  166. sic ipsis in rebus item iam materiai
  167. intervalla vias conexus pondera plagas
  168. concursus motus ordo positura figurae
  169. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  170. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  171. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  172. accedere et nova se species ostendere rerum.
  173. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  174. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  175. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  176. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  177. principio caeli clarum purumque colorem
  178. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  179. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  180. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  181. ex improviso si sint obiecta repente,
  182. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  183. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  184. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  185. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  186. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  187. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  188. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  189. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  190. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  191. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  192. infinita foris haec extra moenia mundi,
  193. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  194. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  195. Principio nobis in cunctas undique partis
  196. et latere ex utroque supra supterque per omne
  197. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  198. vociferatur, et elucet natura profundi.
  199. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  200. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  201. seminaque innumero numero summaque profunda
  202. multimodis volitent aeterno percita motu,
  203. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  204. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  205. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  206. sponte sua forte offensando semina rerum
  207. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  208. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  209. magnarum rerum fierent exordia semper,
  210. terrai maris et caeli generisque animantum.
  211. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  212. esse alios alibi congressus materiai,
  213. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  214. Praeterea cum materies est multa parata,
  215. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  216. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  217. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  218. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  219. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  220. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  221. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  222. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  223. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  224. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  225. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  226. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  227. sint genere. in primis animalibus indice mente
  228. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  229. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  230. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  231. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  232. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  233. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  234. quando quidem vitae depactus terminus alte
  235. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  236. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  237. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  238. libera continuo, dominis privata superbis,
  239. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  240. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  241. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  242. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  243. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  244. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  245. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  246. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  247. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  248. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  249. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  250. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  251. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  252. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  253. primigenum maris et terrae solisque coortum
  254. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  255. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  256. unde mare et terrae possent augescere et unde
  257. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  258. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  259. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  260. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  261. umor ad umorem, terreno corpore terra
  262. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  263. donique ad extremum crescendi perfica finem
  264. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  265. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  266. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  267. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  268. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  269. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  270. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  271. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  272. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  273. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  274. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  275. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  276. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  277. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  278. inde minutatim vires et robur adultum
  279. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  280. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  281. et quo latior est, in cunctas undique partis
  282. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  283. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  284. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  285. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  286. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  287. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  288. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  289. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  290. corpora conficere et plagis infesta domare.
  291. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  292. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  293. omnia debet enim cibus integrare novando
  294. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  295. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  296. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  297. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  298. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  299. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  300. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  301. aurea de caelo demisit funis in arva
  302. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  303. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  304. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  305. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  306. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  307. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  308. conterimusque boves et viris agricolarum,
  309. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  310. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  311. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  312. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  313. et cum tempora temporibus praesentia confert
  314. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  315. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  316. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  317. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  318. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  319. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  320. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  321. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore