De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  2. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  3. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  4. concoctosque suo contractans perdere viro,
  5. propter eandem rem debent primordia rerum
  6. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  7. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  8. nec simili ratione saporem denique quemquam
  9. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  10. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  11. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  12. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  13. inmortalia si volumus subiungere rebus
  14. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  15. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  16. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  17. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  18. principiis constare. neque id manufesta refutant
  19. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  20. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  21. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  22. quippe videre licet vivos existere vermes
  23. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  24. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  25. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.