De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  2. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  3. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  4. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  5. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  6. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  7. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  8. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  9. concoctosque suo contractans perdere viro,
  10. propter eandem rem debent primordia rerum
  11. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  12. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  13. nec simili ratione saporem denique quemquam
  14. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  15. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  16. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  17. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  18. inmortalia si volumus subiungere rebus
  19. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  20. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  21. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  22. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  23. principiis constare. neque id manufesta refutant
  24. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  25. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  26. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  27. quippe videre licet vivos existere vermes
  28. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  29. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  30. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  31. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  32. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  33. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  34. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  35. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  36. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  37. non alia longe ratione atque arida ligna
  38. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  39. iamne vides igitur magni primordia rerum
  40. referre in quali sint ordine quaeque locata
  41. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  42. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  43. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  44. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  45. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  46. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  47. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  48. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  49. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  50. sed magni referre ea primum quantula constent,
  51. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  52. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  53. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  54. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  55. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  56. antiquis ex ordinibus permota nova re
  57. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  58. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  59. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  60. * * *
  61. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  62. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  63. mollia mortali consistere corpore creta.
  64. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  65. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  66. aut similis totis animalibus esse putari.
  67. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  68. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  69. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  70. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  71. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  72. vitali ut possint consentire undique sensu.
  73. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  74. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  75. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  76. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  77. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  78. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  79. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  80. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  81. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  82. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  83. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  84. quatinus in pullos animalis vertier ova
  85. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  86. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  87. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  88. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  89. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  90. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  91. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  92. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  93. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  94. Principio nequeunt ullius corporis esse
  95. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  96. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  97. aere fluminibus terris terraque creatis,
  98. nec congressa modo vitalis convenientes
  99. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  100. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  101. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  102. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  103. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  104. dissoluuntur enim positurae principiorum
  105. et penitus motus vitales inpediuntur,
  106. donec materies omnis concussa per artus
  107. vitalis animae nodos a corpore solvit
  108. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  109. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  110. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  111. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  112. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  113. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  114. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  115. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  116. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  117. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  118. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  119. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  120. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  121. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  122. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  123. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  124. scire licet nullo primordia posse dolore
  125. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  126. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  127. corporibus, quorum motus novitate laborent
  128. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  129. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  130. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  131. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,