De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  2. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  3. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  4. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  5. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  6. et quo iactari magis omnia materiai
  7. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  8. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  9. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  10. inmensumque patere in cunctas undique partis
  11. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  12. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  13. reddita corporibus primis per inane profundum,
  14. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  15. partim intervallis magnis confulta resultant,
  16. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  17. et quae cumque magis condenso conciliatu
  18. exiguis intervallis convecta resultant,
  19. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  20. haec validas saxi radices et fera ferri
  21. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  22. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  23. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  24. in magnis intervallis; haec aera rarum
  25. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  26. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  27. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  28. consociare etiam motus potuere recepta.
  29. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  30. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  31. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  32. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  33. multa minuta modis multis per inane videbis
  34. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  35. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  36. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  37. conciliis et discidiis exercita crebris;
  38. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  39. quale sit in magno iactari semper inani.
  40. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  41. exemplare dare et vestigia notitiai.
  42. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  43. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  44. quod tales turbae motus quoque materiai
  45. significant clandestinos caecosque subesse.
  46. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  47. commutare viam retroque repulsa reverti
  48. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  49. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  50. prima moventur enim per se primordia rerum,
  51. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  52. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  53. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  54. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  55. sic a principiis ascendit motus et exit
  56. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  57. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  58. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  59. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  60. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  61. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  62. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  63. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  64. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  65. convestire sua perfundens omnia luce,
  66. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  67. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  68. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  69. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  70. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  71. sed complexa meant inter se conque globata;
  72. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  73. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  74. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  75. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  76. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  77. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  78. debent ni mirum praecellere mobilitate
  79. et multo citius ferri quam lumina solis
  80. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  81. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  82. * * *
  83. nec persectari primordia singula quaeque,
  84. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  85. At quidam contra haec, ignari materiai,
  86. naturam non posse deum sine numine reddunt
  87. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  88. tempora mutare annorum frugesque creare
  89. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  90. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  91. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  92. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  93. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  94. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  95. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  96. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  97. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  98. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  99. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  100. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  101. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  102. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  103. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  104. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  105. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  106. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  107. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  108. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  109. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  110. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  111. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  112. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  113. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  114. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  115. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  116. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  117. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  118. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  119. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  120. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  121. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  122. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  123. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  124. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  125. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  126. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  127. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  128. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  129. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  130. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  131. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  132. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  133. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  134. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  135. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  136. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  137. incertisque locis spatio depellere paulum,
  138. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  139. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  140. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  141. nec foret offensus natus nec plaga creata
  142. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  143. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  144. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  145. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  146. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  147. avius a vera longe ratione recedit.
  148. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  149. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  150. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  151. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  152. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  153. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  154. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  155. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  156. omnia qua propter debent per inane quietum
  157. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  158. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  159. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  160. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  161. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  162. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  163. obliquos videamur et id res vera refutet.
  164. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  165. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  166. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  167. sed nihil omnino recta regione viai
  168. declinare quis est qui possit cernere sese?
  169. Denique si semper motu conectitur omnis
  170. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  171. nec declinando faciunt primordia motus
  172. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  173. ex infinito ne causam causa sequatur,
  174. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  175. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  176. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  177. declinamus item motus nec tempore certo
  178. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  179. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  180. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  181. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  182. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  183. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  184. omnis enim totum per corpus materiai
  185. copia conciri debet, concita per artus
  186. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  187. ut videas initum motus a corde creari
  188. ex animique voluntate id procedere primum,
  189. inde dari porro per totum corpus et artus.
  190. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  191. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  192. nam tum materiem totius corporis omnem
  193. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  194. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  195. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  196. pellat et invitos cogat procedere saepe
  197. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  198. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  199. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  200. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  201. et proiecta refrenatur retroque residit.
  202. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  203. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  204. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  205. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  206. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  207. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  208. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  209. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  210. id facit exiguum clinamen principiorum
  211. nec regione loci certa nec tempore certo.
  212. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  213. copia nec porro maioribus intervallis;
  214. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  215. qua propter quo nunc in motu principiorum
  216. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  217. et post haec semper simili ratione ferentur,
  218. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  219. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  220. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  221. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  222. nam neque quo possit genus ullum materiai
  223. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  224. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  225. naturam rerum mutare et vertere motus.
  226. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  227. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  228. summa tamen summa videatur stare quiete,
  229. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  230. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  231. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  232. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  233. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  234. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  235. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  236. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  237. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  238. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  239. omnia quae nobis longe confusa videntur
  240. et velut in viridi candor consistere colli.
  241. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  242. camporum complent belli simulacra cientes,
  243. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  244. aere renidescit tellus supterque virum vi
  245. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  246. icti reiectant voces ad sidera mundi
  247. et circum volitant equites mediosque repente
  248. tramittunt valido quatientes impete campos;
  249. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  250. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  251. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  252. qualia sint et quam longe distantia formis,
  253. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  254. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  255. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  256. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  257. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  258. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  259. esse pari filo similique adfecta figura.
  260. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  261. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  262. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  263. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  264. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  265. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  266. invenies tamen inter se differre figuris.
  267. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  268. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  269. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  270. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  271. turicremas propter mactatus concidit aras
  272. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  273. at mater viridis saltus orbata peragrans
  274. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  275. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  276. conspicere amissum fetum, completque querellis
  277. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  278. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  279. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  280. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  281. oblectare animum subitamque avertere curam,
  282. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  283. derivare queunt animum curaque levare;
  284. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  285. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  286. cornigeras norunt matres agnique petulci
  287. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  288. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  289. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  290. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  291. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  292. concharumque genus parili ratione videmus
  293. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  294. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  295. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  296. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  297. unius ad certam formam primordia rerum,
  298. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  299. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  300. quare fulmineus multo penetralior ignis
  301. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  302. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  303. subtilem magis e parvis constare figuris
  304. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  305. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  306. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  307. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  308. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  309. et quamvis subito per colum vina videmus
  310. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  311. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  312. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  313. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  314. inter se possint primordia singula quaeque
  315. singula per cuiusque foramina permanare.
  316. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  317. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  318. at contra taetra absinthi natura ferique
  319. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  320. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  321. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  322. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  323. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  324. proptereaque solere vias rescindere nostris
  325. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  326. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  327. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  328. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  329. horrorem constare elementis levibus aeque
  330. ac musaea mele, per chordas organici quae
  331. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  332. neu simili penetrare putes primordia forma
  333. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  334. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  335. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  336. neve bonos rerum simili constare colores
  337. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  338. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  339. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  340. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  341. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  342. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  343. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  344. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  345. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  346. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  347. titillare magis sensus quam laedere possint,
  348. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  349. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  350. dissimili dentata modo conpungere sensus
  351. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  352. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  353. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  354. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  355. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  356. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  357. semina confundunt inter se concita sensum;
  358. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  359. tute tibi partem ferias atque experiare.
  360. qua propter longe formas distare necessest
  361. principiis, varios quae possint edere sensus.
  362. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  363. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  364. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  365. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  366. prima acie constant ictus contemnere sueta
  367. et validi silices ac duri robora ferri
  368. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  369. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  370. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  371. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  372. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  373. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  374. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  375. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  376. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  377. at non esse tamen perplexis indupedita,
  378. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  379. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  380. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  381. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  382. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  383. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  384. * * *
  385. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  386. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  387. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  388. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  389. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  390. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  391. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  392. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  393. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  394. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  395. linquit enim supera taetri primordia viri,
  396. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  397. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  398. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  399. finita variare figurarum ratione.
  400. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  401. esse infinito debebunt corporis auctu.
  402. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  403. corporis inter se multum variare figurae
  404. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  405. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  406. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  407. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  408. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  409. formai speciem totius corporis eius,
  410. quod super est, si forte voles variare figuras,
  411. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  412. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  413. si tu forte voles etiam variare figuras.
  414. ergo formarum novitatem corporis augmen
  415. subsequitur. quare non est ut credere possis
  416. esse infinitis distantia semina formis,
  417. ne quaedam cogas inmani maximitate
  418. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  419. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  420. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  421. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  422. saecla novo rerum superata colore iacerent
  423. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  424. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  425. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  426. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  427. cedere item retro possent in deteriores
  428. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  429. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  430. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  431. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  432. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  433. materiem quoque finitis differe figuris.
  434. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  435. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  436. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  437. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  438. ergo finita distant ratione creata,
  439. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  440. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  441. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  442. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  443. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  444. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  445. formarum finita, necesse est quae similes sint
  446. esse infinitas aut summam materiai
  447. finitam constare, id quod non esse probavi.
  448. * * *
  449. versibus ostendam corpuscula materiai
  450. ex infinito summam rerum usque tenere
  451. undique protelo plagarum continuato.
  452. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  453. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  454. at regione locoque alio terrisque remotis
  455. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  456. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  457. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  458. milibus e multis vallo munitur eburno,
  459. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  460. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  461. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  462. unica res quaedem nativo corpore sola,
  463. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  464. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  465. unde ea progigni possit concepta, creari
  466. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  467. quippe etenim sumant alii finita per omne
  468. corpora iactari unius genitalia rei,
  469. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  470. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  471. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  472. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  473. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  474. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  475. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  476. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  477. infidi maris insidias virisque dolumque
  478. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  479. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  480. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  481. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  482. disiectare aestus diversi materiai,
  483. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  484. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  485. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  486. et res progigni et genitas procrescere posse.
  487. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  488. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  489. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  490. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  491. nec porro rerum genitales auctificique
  492. motus perpetuo possunt servare creata.
  493. sic aequo geritur certamine principiorum
  494. ex infinito contractum tempore bellum.
  495. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  496. et superantur item. miscetur funere vagor,
  497. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  498. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  499. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  500. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  501. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  502. convenit et memori mandatum mente tenere,
  503. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  504. quod genere ex uno consistat principiorum,
  505. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  506. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  507. atque potestates, ita plurima principiorum
  508. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  509. Principio tellus habet in se corpora prima,
  510. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  511. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  512. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  513. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  514. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  515. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  516. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  517. montivago generi possit praebere ferarum.
  518. quare magna deum mater materque ferarum
  519. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  520. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  521. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  522. aeris in spatio magnam pendere docentes
  523. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  524. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  525. officiis debet molliri victa parentum.
  526. muralique caput summum cinxere corona,
  527. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  528. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  529. horrifice fertur divinae matris imago.
  530. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  531. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  532. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  533. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  534. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  535. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  536. significare volunt indignos esse putandos,
  537. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  538. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  539. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  540. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  541. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  542. ingratos animos atque impia pectora volgi
  543. conterrere metu quae possint numine divae.
  544. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  545. munificat tacita mortalis muta salute,
  546. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  547. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  548. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  549. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  550. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  551. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  552. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  553. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  554. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  555. cum pueri circum puerum pernice chorea
  556. armat et in numerum pernice chorea
  557. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  558. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  559. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  560. propterea magnam armati matrem comitantur,
  561. aut quia significant divam praedicere ut armis
  562. ac virtute velint patriam defendere terram
  563. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  564. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  565. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  566. omnis enim per se divom natura necessest
  567. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  568. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  569. nam privata dolore omni, privata periclis,
  570. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  571. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  572. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  573. et quia multarum potitur primordia rerum,
  574. multa modis multis effert in lumina solis.
  575. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  576. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  577. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  578. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  579. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  580. religione animum turpi contingere parcat.
  581. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  582. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  583. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  584. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  585. dissimili vivont specie retinentque parentum
  586. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  587. tanta est in quovis genere herbae materiai
  588. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  589. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  590. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  591. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  592. dissimili perfecta figura principiorum.
  593. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  594. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  595. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  596. scintillasque agere ac late differre favillam.
  597. cetera consimili mentis ratione peragrans
  598. invenies igitur multarum semina rerum
  599. corpore celare et varias cohibere figuras.
  600. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  601. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  602. haec igitur variis debent constare figuris;
  603. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  604. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  605. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  606. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  607. conveniunt et res permixto semine constant.
  608. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  609. multa elementa vides multis communia verbis,
  610. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  611. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  612. non quo multa parum communis littera currat
  613. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  614. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  615. sic aliis in rebus item communia multa
  616. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  617. dissimili tamen inter se consistere summa
  618. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  619. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  620. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  621. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  622. semiferas hominum species existere et altos
  623. inter dum ramos egigni corpore vivo
  624. multaque conecti terrestria membra marinis,
  625. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  626. pascere naturam per terras omniparentis.
  627. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  628. seminibus certis certa genetrice creata
  629. conservare genus crescentia posse videmus.
  630. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  631. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  632. corpora discedunt conexaque convenientis
  633. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  634. reicere in terras naturam, multaque caecis
  635. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  636. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  637. vitalis motus consentire atque imitari.
  638. sed ne forte putes animalia sola teneri
  639. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  640. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  641. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  642. dissimili constare figura principiorum;
  643. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  644. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  645. semina cum porro distent, differre necessust
  646. intervalla vias conexus pondera plagas
  647. concursus motus; quae non animalia solum
  648. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  649. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  650. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  651. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  652. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  653. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  654. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  655. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  656. corpora consimili sint eius tincta colore;
  657. nullus enim color est omnino materiai
  658. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  659. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  660. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  661. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  662. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  663. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  664. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  665. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  666. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  667. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  668. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  669. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  670. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  671. immutabile enim quiddam superare necessest,
  672. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  673. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  674. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  675. proinde colore cave contingas semina rerum,
  676. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  677. Praeterea si nulla coloris principiis est
  678. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  679. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  680. propterea magni quod refert, semina quaeque
  681. cum quibus et quali positura contineantur
  682. et quos inter se dent motus accipiantque,
  683. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  684. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  685. marmoreo fieri possint candore repente,
  686. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  687. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  688. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  689. materies ubi permixta est illius et ordo
  690. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  691. continuo id fieri ut candens videatur et album.