De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  2. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  3. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  4. scire licet quaedam tam constare orba colore
  5. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  6. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  7. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  8. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  9. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  10. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  11. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  12. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  13. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  14. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  15. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  16. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  17. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  18. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  19. concoctosque suo contractans perdere viro,
  20. propter eandem rem debent primordia rerum
  21. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  22. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  23. nec simili ratione saporem denique quemquam
  24. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  25. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  26. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  27. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  28. inmortalia si volumus subiungere rebus
  29. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  30. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  31. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  32. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  33. principiis constare. neque id manufesta refutant
  34. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  35. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  36. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  37. quippe videre licet vivos existere vermes
  38. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  39. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  40. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  41. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  42. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  43. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  44. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  45. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  46. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  47. non alia longe ratione atque arida ligna
  48. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  49. iamne vides igitur magni primordia rerum
  50. referre in quali sint ordine quaeque locata
  51. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  52. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  53. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  54. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  55. ni mirum lapides et ligna et terra quod una