De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  2. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  3. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  4. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  5. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  6. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  7. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  8. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  9. scire licet quaedam tam constare orba colore
  10. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  11. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  12. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  13. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  14. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  15. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  16. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  17. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  18. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  19. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  20. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  21. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  22. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  23. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  24. concoctosque suo contractans perdere viro,
  25. propter eandem rem debent primordia rerum
  26. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  27. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  28. nec simili ratione saporem denique quemquam
  29. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  30. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  31. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  32. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  33. inmortalia si volumus subiungere rebus
  34. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  35. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  36. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  37. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  38. principiis constare. neque id manufesta refutant
  39. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  40. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  41. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  42. quippe videre licet vivos existere vermes
  43. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  44. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  45. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  46. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  47. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  48. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  49. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  50. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  51. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  52. non alia longe ratione atque arida ligna
  53. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  54. iamne vides igitur magni primordia rerum
  55. referre in quali sint ordine quaeque locata
  56. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  57. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  58. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  59. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  60. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  61. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  62. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  63. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  64. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  65. sed magni referre ea primum quantula constent,
  66. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  67. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  68. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  69. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  70. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  71. antiquis ex ordinibus permota nova re
  72. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  73. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  74. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  75. * * *
  76. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  77. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  78. mollia mortali consistere corpore creta.
  79. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  80. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  81. aut similis totis animalibus esse putari.
  82. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  83. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  84. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  85. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  86. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  87. vitali ut possint consentire undique sensu.
  88. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  89. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  90. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  91. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  92. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  93. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  94. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  95. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  96. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  97. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  98. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  99. quatinus in pullos animalis vertier ova
  100. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  101. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  102. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  103. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  104. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  105. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  106. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  107. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  108. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  109. Principio nequeunt ullius corporis esse
  110. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  111. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  112. aere fluminibus terris terraque creatis,
  113. nec congressa modo vitalis convenientes
  114. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  115. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  116. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  117. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  118. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  119. dissoluuntur enim positurae principiorum
  120. et penitus motus vitales inpediuntur,
  121. donec materies omnis concussa per artus
  122. vitalis animae nodos a corpore solvit
  123. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  124. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  125. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  126. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  127. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  128. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  129. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  130. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  131. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  132. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  133. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  134. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  135. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  136. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  137. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  138. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  139. scire licet nullo primordia posse dolore
  140. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  141. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  142. corporibus, quorum motus novitate laborent
  143. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  144. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  145. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  146. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  147. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  148. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  149. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  150. multaque de rerum mixtura dicere callent