De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  2. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  3. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  4. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  5. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  6. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  7. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  8. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  9. scire licet quaedam tam constare orba colore
  10. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  11. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  12. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  13. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  14. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  15. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  16. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  17. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  18. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  19. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  20. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  21. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  22. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  23. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  24. concoctosque suo contractans perdere viro,
  25. propter eandem rem debent primordia rerum
  26. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  27. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  28. nec simili ratione saporem denique quemquam
  29. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  30. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  31. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  32. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  33. inmortalia si volumus subiungere rebus
  34. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  35. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  36. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  37. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  38. principiis constare. neque id manufesta refutant
  39. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  40. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  41. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  42. quippe videre licet vivos existere vermes
  43. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  44. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  45. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  46. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  47. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  48. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  49. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  50. ergo omnes natura cibos in corpora viva