De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  2. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  3. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  4. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  5. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  6. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  7. et quo iactari magis omnia materiai
  8. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  9. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  10. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  11. inmensumque patere in cunctas undique partis
  12. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  13. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  14. reddita corporibus primis per inane profundum,
  15. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  16. partim intervallis magnis confulta resultant,
  17. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  18. et quae cumque magis condenso conciliatu
  19. exiguis intervallis convecta resultant,
  20. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  21. haec validas saxi radices et fera ferri
  22. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  23. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  24. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  25. in magnis intervallis; haec aera rarum
  26. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  27. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  28. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  29. consociare etiam motus potuere recepta.
  30. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  31. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  32. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  33. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  34. multa minuta modis multis per inane videbis
  35. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  36. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  37. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  38. conciliis et discidiis exercita crebris;
  39. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  40. quale sit in magno iactari semper inani.
  41. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  42. exemplare dare et vestigia notitiai.
  43. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  44. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  45. quod tales turbae motus quoque materiai
  46. significant clandestinos caecosque subesse.
  47. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  48. commutare viam retroque repulsa reverti
  49. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  50. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  51. prima moventur enim per se primordia rerum,
  52. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  53. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  54. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  55. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  56. sic a principiis ascendit motus et exit
  57. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  58. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  59. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  60. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  61. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  62. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  63. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  64. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  65. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  66. convestire sua perfundens omnia luce,
  67. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  68. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  69. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  70. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  71. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  72. sed complexa meant inter se conque globata;
  73. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  74. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  75. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  76. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  77. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  78. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  79. debent ni mirum praecellere mobilitate
  80. et multo citius ferri quam lumina solis
  81. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  82. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  83. * * *
  84. nec persectari primordia singula quaeque,
  85. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  86. At quidam contra haec, ignari materiai,
  87. naturam non posse deum sine numine reddunt
  88. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  89. tempora mutare annorum frugesque creare
  90. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  91. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  92. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  93. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  94. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  95. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  96. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  97. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  98. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  99. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  100. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  101. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  102. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  103. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  104. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  105. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  106. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  107. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  108. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  109. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  110. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  111. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  112. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  113. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  114. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  115. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  116. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  117. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  118. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  119. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  120. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  121. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  122. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  123. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  124. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  125. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  126. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  127. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  128. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  129. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  130. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  131. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  132. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  133. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  134. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  135. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  136. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  137. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  138. incertisque locis spatio depellere paulum,
  139. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  140. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  141. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  142. nec foret offensus natus nec plaga creata
  143. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  144. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  145. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  146. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  147. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  148. avius a vera longe ratione recedit.
  149. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  150. haec pro ponderibus casus celerare necessest