De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex albis album pinnis iactare colorem
  2. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  3. aut alio quovis uno varioque colore.
  4. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  5. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  6. evanescere paulatim stinguique colorem;
  7. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  8. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  9. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  10. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  11. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  12. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  13. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  14. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  15. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  16. scire licet quaedam tam constare orba colore
  17. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  18. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  19. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  20. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  21. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  22. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  23. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  24. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  25. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  26. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  27. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  28. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  29. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  30. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  31. concoctosque suo contractans perdere viro,
  32. propter eandem rem debent primordia rerum
  33. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  34. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  35. nec simili ratione saporem denique quemquam
  36. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  37. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  38. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  39. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  40. inmortalia si volumus subiungere rebus
  41. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  42. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  43. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  44. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  45. principiis constare. neque id manufesta refutant
  46. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  47. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  48. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  49. quippe videre licet vivos existere vermes
  50. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  51. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  52. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  53. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  54. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  55. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  56. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  57. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  58. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  59. non alia longe ratione atque arida ligna
  60. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  61. iamne vides igitur magni primordia rerum
  62. referre in quali sint ordine quaeque locata
  63. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  64. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  65. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  66. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  67. ni mirum lapides et ligna et terra quod una