De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est natura coloris et omnia principiorum
  2. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  3. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  4. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  5. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  6. ex albis album pinnis iactare colorem
  7. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  8. aut alio quovis uno varioque colore.
  9. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  10. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  11. evanescere paulatim stinguique colorem;
  12. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  13. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  14. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  15. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  16. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  17. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  18. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  19. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  20. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  21. scire licet quaedam tam constare orba colore
  22. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  23. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  24. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  25. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  26. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  27. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  28. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  29. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  30. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  31. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  32. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  33. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  34. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  35. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  36. concoctosque suo contractans perdere viro,
  37. propter eandem rem debent primordia rerum
  38. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  39. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  40. nec simili ratione saporem denique quemquam
  41. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  42. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  43. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  44. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  45. inmortalia si volumus subiungere rebus
  46. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  47. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  48. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  49. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  50. principiis constare. neque id manufesta refutant
  51. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  52. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  53. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  54. quippe videre licet vivos existere vermes
  55. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  56. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  57. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.