De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  2. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  3. consimili mutat ratione obversa colores;
  4. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  5. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  6. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  7. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  8. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  9. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  10. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  11. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  12. sed variis formis variantes edere tactus.
  13. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  14. est natura coloris et omnia principiorum
  15. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  16. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  17. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  18. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  19. ex albis album pinnis iactare colorem
  20. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  21. aut alio quovis uno varioque colore.
  22. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  23. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  24. evanescere paulatim stinguique colorem;
  25. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  26. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  27. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  28. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  29. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  30. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  31. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  32. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  33. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  34. scire licet quaedam tam constare orba colore
  35. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  36. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  37. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  38. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  39. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  40. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  41. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  42. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  43. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  44. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  45. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  46. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  47. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  48. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  49. concoctosque suo contractans perdere viro,
  50. propter eandem rem debent primordia rerum
  51. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  52. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  53. nec simili ratione saporem denique quemquam
  54. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  55. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  56. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  57. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  58. inmortalia si volumus subiungere rebus
  59. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  60. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  61. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  62. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  63. principiis constare. neque id manufesta refutant
  64. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  65. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  66. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  67. quippe videre licet vivos existere vermes
  68. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  69. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  70. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  71. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  72. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  73. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  74. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  75. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  76. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  77. non alia longe ratione atque arida ligna
  78. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  79. iamne vides igitur magni primordia rerum
  80. referre in quali sint ordine quaeque locata
  81. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  82. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  83. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  84. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  85. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  86. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  87. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  88. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  89. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  90. sed magni referre ea primum quantula constent,
  91. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  92. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  93. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  94. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  95. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  96. antiquis ex ordinibus permota nova re
  97. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  98. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  99. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  100. * * *
  101. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  102. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  103. mollia mortali consistere corpore creta.
  104. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  105. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  106. aut similis totis animalibus esse putari.
  107. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  108. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  109. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  110. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  111. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  112. vitali ut possint consentire undique sensu.
  113. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  114. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  115. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  116. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  117. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  118. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  119. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  120. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  121. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  122. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  123. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  124. quatinus in pullos animalis vertier ova
  125. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  126. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  127. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  128. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  129. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  130. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  131. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  132. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  133. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  134. Principio nequeunt ullius corporis esse
  135. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  136. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  137. aere fluminibus terris terraque creatis,
  138. nec congressa modo vitalis convenientes
  139. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  140. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  141. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  142. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  143. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  144. dissoluuntur enim positurae principiorum
  145. et penitus motus vitales inpediuntur,
  146. donec materies omnis concussa per artus
  147. vitalis animae nodos a corpore solvit
  148. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  149. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  150. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  151. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  152. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  153. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  154. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  155. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  156. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  157. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  158. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  159. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  160. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  161. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  162. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  163. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  164. scire licet nullo primordia posse dolore
  165. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  166. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  167. corporibus, quorum motus novitate laborent
  168. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  169. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  170. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  171. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  172. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  173. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  174. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  175. multaque de rerum mixtura dicere callent