De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  2. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  3. quae sita cervices circum collumque coronat;
  4. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  5. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  6. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  7. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  8. consimili mutat ratione obversa colores;
  9. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  10. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  11. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  12. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  13. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  14. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  15. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  16. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  17. sed variis formis variantes edere tactus.
  18. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  19. est natura coloris et omnia principiorum
  20. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  21. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  22. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  23. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  24. ex albis album pinnis iactare colorem
  25. et nigros fieri nigro de semine cycnos