De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. edita doctrina sapientum templa serena,
  2. despicere unde queas alios passimque videre
  3. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  4. certare ingenio, contendere nobilitate,
  5. noctes atque dies niti praestante labore
  6. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  7. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  8. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  9. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  10. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  11. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  12. iucundo sensu cura semota metuque?
  13. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  14. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  15. delicias quoque uti multas substernere possint
  16. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  17. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  18. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  19. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  20. nec domus argento fulget auroque renidet
  21. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  22. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  23. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  24. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  25. praesertim cum tempestas adridet et anni
  26. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  27. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  28. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  29. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  30. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  31. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  32. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  33. si non forte tuas legiones per loca campi
  34. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  35. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  36. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  37. his tibi tum rebus timefactae religiones
  38. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  39. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  40. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  41. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  42. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  43. audacterque inter reges rerumque potentis
  44. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  45. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  46. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  47. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  48. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  49. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  50. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  51. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  52. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  53. non radii solis neque lucida tela diei
  54. discutiant, sed naturae species ratioque.
  55. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  56. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  57. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  58. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  59. expediam: tu te dictis praebere memento.
  60. nam certe non inter se stipata cohaeret
  61. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  62. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  63. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  64. cum tamen incolumis videatur summa manere
  65. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  66. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  67. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  68. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  69. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  70. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  71. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  72. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  73. Si cessare putas rerum primordia posse
  74. cessandoque novos rerum progignere motus,
  75. avius a vera longe ratione vagaris.
  76. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  77. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  78. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  79. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  80. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  81. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  82. et quo iactari magis omnia materiai
  83. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  84. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  85. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  86. inmensumque patere in cunctas undique partis
  87. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  88. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  89. reddita corporibus primis per inane profundum,
  90. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  91. partim intervallis magnis confulta resultant,
  92. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  93. et quae cumque magis condenso conciliatu
  94. exiguis intervallis convecta resultant,
  95. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  96. haec validas saxi radices et fera ferri
  97. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  98. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  99. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  100. in magnis intervallis; haec aera rarum
  101. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  102. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  103. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  104. consociare etiam motus potuere recepta.
  105. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  106. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  107. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  108. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  109. multa minuta modis multis per inane videbis
  110. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  111. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  112. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  113. conciliis et discidiis exercita crebris;
  114. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  115. quale sit in magno iactari semper inani.
  116. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  117. exemplare dare et vestigia notitiai.
  118. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  119. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  120. quod tales turbae motus quoque materiai
  121. significant clandestinos caecosque subesse.
  122. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  123. commutare viam retroque repulsa reverti
  124. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  125. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  126. prima moventur enim per se primordia rerum,
  127. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  128. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  129. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  130. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  131. sic a principiis ascendit motus et exit
  132. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  133. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  134. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  135. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  136. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  137. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  138. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  139. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  140. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  141. convestire sua perfundens omnia luce,
  142. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  143. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  144. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  145. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  146. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  147. sed complexa meant inter se conque globata;
  148. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  149. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  150. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  151. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  152. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  153. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  154. debent ni mirum praecellere mobilitate
  155. et multo citius ferri quam lumina solis
  156. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  157. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  158. * * *
  159. nec persectari primordia singula quaeque,
  160. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  161. At quidam contra haec, ignari materiai,
  162. naturam non posse deum sine numine reddunt
  163. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  164. tempora mutare annorum frugesque creare
  165. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  166. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  167. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  168. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  169. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  170. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  171. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  172. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  173. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  174. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  175. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  176. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  177. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  178. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  179. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  180. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  181. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  182. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  183. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  184. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  185. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  186. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  187. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  188. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  189. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  190. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  191. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  192. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  193. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  194. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  195. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  196. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  197. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  198. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  199. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  200. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  201. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  202. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  203. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  204. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  205. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  206. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  207. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  208. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  209. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  210. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  211. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  212. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  213. incertisque locis spatio depellere paulum,
  214. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  215. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  216. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  217. nec foret offensus natus nec plaga creata
  218. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  219. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  220. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  221. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  222. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  223. avius a vera longe ratione recedit.
  224. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  225. haec pro ponderibus casus celerare necessest