De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  2. Si cessare putas rerum primordia posse
  3. cessandoque novos rerum progignere motus,
  4. avius a vera longe ratione vagaris.
  5. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  6. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  7. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  8. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  9. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  10. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  11. et quo iactari magis omnia materiai
  12. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  13. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  14. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  15. inmensumque patere in cunctas undique partis
  16. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  17. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  18. reddita corporibus primis per inane profundum,
  19. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  20. partim intervallis magnis confulta resultant,
  21. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  22. et quae cumque magis condenso conciliatu
  23. exiguis intervallis convecta resultant,
  24. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  25. haec validas saxi radices et fera ferri
  26. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  27. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  28. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  29. in magnis intervallis; haec aera rarum
  30. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  31. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  32. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  33. consociare etiam motus potuere recepta.
  34. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  35. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  36. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  37. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  38. multa minuta modis multis per inane videbis
  39. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  40. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  41. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  42. conciliis et discidiis exercita crebris;
  43. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  44. quale sit in magno iactari semper inani.
  45. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  46. exemplare dare et vestigia notitiai.
  47. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  48. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  49. quod tales turbae motus quoque materiai
  50. significant clandestinos caecosque subesse.
  51. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  52. commutare viam retroque repulsa reverti
  53. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  54. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  55. prima moventur enim per se primordia rerum,
  56. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  57. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  58. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  59. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  60. sic a principiis ascendit motus et exit
  61. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  62. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  63. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  64. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  65. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  66. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  67. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  68. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  69. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  70. convestire sua perfundens omnia luce,
  71. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  72. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  73. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  74. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  75. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  76. sed complexa meant inter se conque globata;
  77. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  78. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  79. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  80. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  81. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  82. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  83. debent ni mirum praecellere mobilitate
  84. et multo citius ferri quam lumina solis
  85. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  86. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  87. * * *
  88. nec persectari primordia singula quaeque,
  89. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  90. At quidam contra haec, ignari materiai,
  91. naturam non posse deum sine numine reddunt
  92. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  93. tempora mutare annorum frugesque creare
  94. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  95. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  96. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  97. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  98. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  99. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  100. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  101. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  102. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  103. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  104. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  105. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  106. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  107. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  108. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  109. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  110. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  111. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  112. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  113. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  114. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  115. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  116. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  117. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  118. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  119. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  120. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  121. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  122. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  123. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  124. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  125. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  126. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  127. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  128. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  129. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  130. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  131. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  132. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  133. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  134. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  135. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  136. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  137. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  138. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  139. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  140. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  141. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  142. incertisque locis spatio depellere paulum,
  143. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  144. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  145. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  146. nec foret offensus natus nec plaga creata
  147. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  148. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  149. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  150. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  151. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  152. avius a vera longe ratione recedit.
  153. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  154. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  155. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  156. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  157. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  158. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  159. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  160. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  161. omnia qua propter debent per inane quietum
  162. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  163. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  164. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  165. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  166. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  167. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  168. obliquos videamur et id res vera refutet.
  169. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  170. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,