De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  2. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  3. Si cessare putas rerum primordia posse
  4. cessandoque novos rerum progignere motus,
  5. avius a vera longe ratione vagaris.
  6. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  7. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  8. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  9. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  10. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  11. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  12. et quo iactari magis omnia materiai
  13. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  14. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  15. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  16. inmensumque patere in cunctas undique partis
  17. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  18. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  19. reddita corporibus primis per inane profundum,
  20. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  21. partim intervallis magnis confulta resultant,
  22. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  23. et quae cumque magis condenso conciliatu
  24. exiguis intervallis convecta resultant,
  25. indupedita suis perplexis ipsa figuris,