De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  2. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  3. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  4. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  5. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  6. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  7. aut alio in quovis uno puroque nitore
  8. dissimiles longe inter se variosque colores.
  9. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  10. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  11. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  12. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  13. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  14. principiis rerum non numquam causa colores,
  15. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  16. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  17. quippe etenim multo proclivius exorientur
  18. candida de nullo quam nigro nata colore
  19. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  20. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  21. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  22. scire licet quam sint nullo velata colore;
  23. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  24. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  25. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  26. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  27. quae sita cervices circum collumque coronat;
  28. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  29. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  30. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  31. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  32. consimili mutat ratione obversa colores;
  33. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  34. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  35. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  36. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  37. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  38. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  39. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  40. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  41. sed variis formis variantes edere tactus.
  42. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  43. est natura coloris et omnia principiorum
  44. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  45. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  46. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  47. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  48. ex albis album pinnis iactare colorem
  49. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  50. aut alio quovis uno varioque colore.
  51. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  52. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  53. evanescere paulatim stinguique colorem;
  54. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  55. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  56. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  57. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  58. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  59. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  60. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  61. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  62. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  63. scire licet quaedam tam constare orba colore
  64. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  65. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  66. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  67. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  68. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  69. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  70. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  71. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  72. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  73. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  74. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  75. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  76. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  77. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  78. concoctosque suo contractans perdere viro,
  79. propter eandem rem debent primordia rerum
  80. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  81. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  82. nec simili ratione saporem denique quemquam
  83. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  84. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  85. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  86. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  87. inmortalia si volumus subiungere rebus
  88. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  89. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  90. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  91. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  92. principiis constare. neque id manufesta refutant
  93. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  94. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  95. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  96. quippe videre licet vivos existere vermes
  97. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  98. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  99. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  100. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  101. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  102. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  103. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  104. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  105. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  106. non alia longe ratione atque arida ligna
  107. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  108. iamne vides igitur magni primordia rerum
  109. referre in quali sint ordine quaeque locata
  110. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  111. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  112. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  113. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  114. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  115. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  116. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  117. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  118. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  119. sed magni referre ea primum quantula constent,
  120. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  121. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  122. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  123. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  124. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  125. antiquis ex ordinibus permota nova re
  126. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  127. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  128. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  129. * * *
  130. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  131. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  132. mollia mortali consistere corpore creta.
  133. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  134. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  135. aut similis totis animalibus esse putari.
  136. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  137. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  138. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  139. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  140. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  141. vitali ut possint consentire undique sensu.
  142. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  143. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  144. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  145. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  146. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  147. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  148. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  149. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  150. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  151. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  152. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  153. quatinus in pullos animalis vertier ova
  154. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  155. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  156. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  157. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  158. posse ex non sensu sensus mutabilitate,