De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  2. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  3. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  4. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  5. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  6. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  7. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  8. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  9. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  10. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  11. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  12. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  13. aut alio in quovis uno puroque nitore
  14. dissimiles longe inter se variosque colores.
  15. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  16. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  17. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  18. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  19. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  20. principiis rerum non numquam causa colores,
  21. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  22. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  23. quippe etenim multo proclivius exorientur
  24. candida de nullo quam nigro nata colore
  25. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  26. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  27. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  28. scire licet quam sint nullo velata colore;
  29. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  30. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  31. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  32. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  33. quae sita cervices circum collumque coronat;
  34. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  35. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  36. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  37. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  38. consimili mutat ratione obversa colores;
  39. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  40. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  41. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  42. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  43. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  44. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  45. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  46. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  47. sed variis formis variantes edere tactus.
  48. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  49. est natura coloris et omnia principiorum
  50. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  51. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  52. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  53. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  54. ex albis album pinnis iactare colorem
  55. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  56. aut alio quovis uno varioque colore.
  57. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  58. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  59. evanescere paulatim stinguique colorem;
  60. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  61. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  62. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  63. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  64. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  65. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  66. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  67. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  68. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  69. scire licet quaedam tam constare orba colore
  70. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  71. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  72. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  73. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  74. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  75. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  76. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  77. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  78. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  79. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  80. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  81. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  82. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  83. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  84. concoctosque suo contractans perdere viro,
  85. propter eandem rem debent primordia rerum
  86. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  87. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  88. nec simili ratione saporem denique quemquam
  89. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  90. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  91. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  92. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  93. inmortalia si volumus subiungere rebus
  94. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  95. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  96. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  97. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  98. principiis constare. neque id manufesta refutant
  99. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  100. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  101. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  102. quippe videre licet vivos existere vermes
  103. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  104. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  105. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  106. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  107. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  108. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  109. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  110. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  111. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  112. non alia longe ratione atque arida ligna
  113. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  114. iamne vides igitur magni primordia rerum
  115. referre in quali sint ordine quaeque locata
  116. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  117. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  118. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  119. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  120. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  121. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  122. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  123. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  124. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  125. sed magni referre ea primum quantula constent,
  126. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  127. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  128. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  129. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  130. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  131. antiquis ex ordinibus permota nova re
  132. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  133. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  134. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  135. * * *
  136. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  137. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  138. mollia mortali consistere corpore creta.
  139. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  140. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  141. aut similis totis animalibus esse putari.
  142. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  143. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  144. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  145. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  146. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  147. vitali ut possint consentire undique sensu.
  148. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  149. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  150. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  151. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  152. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  153. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  154. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  155. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  156. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  157. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  158. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  159. quatinus in pullos animalis vertier ova
  160. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  161. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  162. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  163. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  164. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  165. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  166. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  167. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  168. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  169. Principio nequeunt ullius corporis esse
  170. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  171. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  172. aere fluminibus terris terraque creatis,
  173. nec congressa modo vitalis convenientes
  174. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  175. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  176. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  177. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  178. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  179. dissoluuntur enim positurae principiorum
  180. et penitus motus vitales inpediuntur,
  181. donec materies omnis concussa per artus
  182. vitalis animae nodos a corpore solvit
  183. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  184. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  185. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  186. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  187. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  188. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  189. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  190. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  191. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  192. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  193. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  194. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  195. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  196. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  197. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  198. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  199. scire licet nullo primordia posse dolore
  200. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  201. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  202. corporibus, quorum motus novitate laborent
  203. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  204. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  205. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  206. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  207. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  208. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  209. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  210. multaque de rerum mixtura dicere callent
  211. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  212. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  213. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  214. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  215. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  216. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  217. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  218. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  219. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  220. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  221. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  222. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  223. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  224. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  225. umoris guttas mater cum terra recepit,
  226. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  227. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  228. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  229. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  230. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  231. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  232. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  233. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  234. nec sic interemit mors res ut materiai
  235. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  236. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  237. res ut convertant formas mutentque colores
  238. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  239. ut noscas referre earum primordia rerum
  240. cum quibus et quali positura contineantur
  241. et quos inter se dent motus accipiantque,
  242. neve putes aeterna penes residere potesse
  243. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  244. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  245. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  246. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  247. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  248. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  249. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  250. consimilis; verum positura discrepitant res.
  251. sic ipsis in rebus item iam materiai
  252. intervalla vias conexus pondera plagas
  253. concursus motus ordo positura figurae
  254. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  255. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  256. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  257. accedere et nova se species ostendere rerum.
  258. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  259. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  260. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  261. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  262. principio caeli clarum purumque colorem
  263. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  264. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  265. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  266. ex improviso si sint obiecta repente,
  267. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  268. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  269. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  270. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  271. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  272. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  273. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  274. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  275. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  276. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  277. infinita foris haec extra moenia mundi,
  278. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  279. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  280. Principio nobis in cunctas undique partis
  281. et latere ex utroque supra supterque per omne
  282. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  283. vociferatur, et elucet natura profundi.
  284. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  285. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  286. seminaque innumero numero summaque profunda
  287. multimodis volitent aeterno percita motu,
  288. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  289. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  290. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  291. sponte sua forte offensando semina rerum
  292. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  293. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  294. magnarum rerum fierent exordia semper,
  295. terrai maris et caeli generisque animantum.
  296. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  297. esse alios alibi congressus materiai,
  298. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  299. Praeterea cum materies est multa parata,
  300. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  301. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  302. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  303. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  304. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  305. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  306. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  307. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  308. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  309. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  310. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  311. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  312. sint genere. in primis animalibus indice mente
  313. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  314. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  315. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  316. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  317. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  318. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  319. quando quidem vitae depactus terminus alte
  320. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  321. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  322. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  323. libera continuo, dominis privata superbis,
  324. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  325. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  326. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  327. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  328. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  329. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  330. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  331. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  332. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  333. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  334. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  335. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  336. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  337. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  338. primigenum maris et terrae solisque coortum
  339. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  340. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  341. unde mare et terrae possent augescere et unde
  342. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  343. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  344. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  345. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  346. umor ad umorem, terreno corpore terra
  347. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  348. donique ad extremum crescendi perfica finem
  349. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  350. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  351. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  352. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  353. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  354. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  355. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  356. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  357. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  358. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  359. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  360. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  361. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  362. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  363. inde minutatim vires et robur adultum
  364. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  365. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  366. et quo latior est, in cunctas undique partis
  367. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  368. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  369. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  370. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  371. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  372. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  373. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  374. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  375. corpora conficere et plagis infesta domare.
  376. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  377. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  378. omnia debet enim cibus integrare novando
  379. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  380. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  381. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  382. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  383. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  384. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  385. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  386. aurea de caelo demisit funis in arva
  387. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  388. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  389. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  390. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  391. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  392. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  393. conterimusque boves et viris agricolarum,
  394. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  395. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  396. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  397. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  398. et cum tempora temporibus praesentia confert
  399. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  400. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  401. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  402. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  403. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  404. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  405. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  406. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.