De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum quibus et quali positura contineantur
  2. et quos inter se dent motus accipiantque,
  3. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  4. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  5. marmoreo fieri possint candore repente,
  6. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  7. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  8. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  9. materies ubi permixta est illius et ordo
  10. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  11. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  12. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  13. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  14. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  15. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  16. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  17. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  18. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  19. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  20. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  21. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  22. aut alio in quovis uno puroque nitore
  23. dissimiles longe inter se variosque colores.
  24. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  25. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  26. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  27. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  28. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  29. principiis rerum non numquam causa colores,
  30. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  31. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  32. quippe etenim multo proclivius exorientur
  33. candida de nullo quam nigro nata colore
  34. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  35. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  36. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  37. scire licet quam sint nullo velata colore;
  38. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  39. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  40. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  41. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  42. quae sita cervices circum collumque coronat;
  43. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  44. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  45. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  46. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  47. consimili mutat ratione obversa colores;
  48. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  49. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  50. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  51. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  52. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  53. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  54. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  55. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  56. sed variis formis variantes edere tactus.
  57. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  58. est natura coloris et omnia principiorum
  59. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  60. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  61. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  62. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  63. ex albis album pinnis iactare colorem
  64. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  65. aut alio quovis uno varioque colore.
  66. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  67. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  68. evanescere paulatim stinguique colorem;
  69. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  70. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  71. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  72. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  73. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  74. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  75. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  76. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  77. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  78. scire licet quaedam tam constare orba colore
  79. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  80. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  81. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  82. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  83. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  84. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  85. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  86. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  87. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  88. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  89. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  90. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  91. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  92. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  93. concoctosque suo contractans perdere viro,
  94. propter eandem rem debent primordia rerum
  95. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  96. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  97. nec simili ratione saporem denique quemquam
  98. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  99. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  100. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  101. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  102. inmortalia si volumus subiungere rebus
  103. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  104. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  105. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  106. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  107. principiis constare. neque id manufesta refutant
  108. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  109. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  110. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  111. quippe videre licet vivos existere vermes
  112. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  113. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  114. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  115. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  116. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  117. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  118. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  119. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  120. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  121. non alia longe ratione atque arida ligna
  122. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  123. iamne vides igitur magni primordia rerum
  124. referre in quali sint ordine quaeque locata
  125. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  126. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  127. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  128. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  129. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  130. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  131. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  132. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  133. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  134. sed magni referre ea primum quantula constent,
  135. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  136. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  137. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  138. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  139. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  140. antiquis ex ordinibus permota nova re
  141. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  142. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  143. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  144. * * *
  145. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  146. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  147. mollia mortali consistere corpore creta.
  148. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  149. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  150. aut similis totis animalibus esse putari.
  151. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  152. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  153. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  154. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  155. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  156. vitali ut possint consentire undique sensu.
  157. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  158. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  159. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  160. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  161. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  162. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  163. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  164. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  165. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  166. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  167. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  168. quatinus in pullos animalis vertier ova
  169. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  170. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  171. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  172. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  173. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  174. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  175. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  176. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  177. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  178. Principio nequeunt ullius corporis esse
  179. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  180. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  181. aere fluminibus terris terraque creatis,
  182. nec congressa modo vitalis convenientes
  183. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  184. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  185. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  186. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  187. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  188. dissoluuntur enim positurae principiorum
  189. et penitus motus vitales inpediuntur,
  190. donec materies omnis concussa per artus
  191. vitalis animae nodos a corpore solvit
  192. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  193. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  194. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  195. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  196. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  197. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  198. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  199. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  200. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  201. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  202. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  203. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  204. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  205. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  206. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  207. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  208. scire licet nullo primordia posse dolore
  209. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  210. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  211. corporibus, quorum motus novitate laborent
  212. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  213. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  214. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  215. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  216. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  217. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  218. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  219. multaque de rerum mixtura dicere callent
  220. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  221. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  222. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  223. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  224. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  225. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  226. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  227. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  228. et sapere et doctis rationem reddere dictis