De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  2. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  3. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  4. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  5. Si cessare putas rerum primordia posse
  6. cessandoque novos rerum progignere motus,
  7. avius a vera longe ratione vagaris.
  8. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  9. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  10. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  11. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  12. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  13. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  14. et quo iactari magis omnia materiai
  15. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  16. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  17. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  18. inmensumque patere in cunctas undique partis
  19. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  20. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  21. reddita corporibus primis per inane profundum,
  22. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  23. partim intervallis magnis confulta resultant,
  24. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  25. et quae cumque magis condenso conciliatu
  26. exiguis intervallis convecta resultant,
  27. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  28. haec validas saxi radices et fera ferri
  29. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  30. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  31. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  32. in magnis intervallis; haec aera rarum
  33. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  34. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  35. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  36. consociare etiam motus potuere recepta.
  37. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  38. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  39. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  40. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  41. multa minuta modis multis per inane videbis
  42. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  43. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  44. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  45. conciliis et discidiis exercita crebris;
  46. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  47. quale sit in magno iactari semper inani.
  48. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  49. exemplare dare et vestigia notitiai.
  50. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  51. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  52. quod tales turbae motus quoque materiai
  53. significant clandestinos caecosque subesse.
  54. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  55. commutare viam retroque repulsa reverti
  56. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  57. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  58. prima moventur enim per se primordia rerum,
  59. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  60. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  61. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  62. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  63. sic a principiis ascendit motus et exit
  64. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  65. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  66. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  67. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  68. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  69. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  70. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  71. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  72. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  73. convestire sua perfundens omnia luce,
  74. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  75. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  76. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  77. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  78. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  79. sed complexa meant inter se conque globata;
  80. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  81. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  82. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  83. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  84. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  85. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  86. debent ni mirum praecellere mobilitate
  87. et multo citius ferri quam lumina solis
  88. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  89. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  90. * * *
  91. nec persectari primordia singula quaeque,
  92. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  93. At quidam contra haec, ignari materiai,
  94. naturam non posse deum sine numine reddunt
  95. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  96. tempora mutare annorum frugesque creare
  97. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  98. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  99. et res per Veneris blanditur saecla propagent,