De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  2. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  3. immutabile enim quiddam superare necessest,
  4. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  5. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  6. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  7. proinde colore cave contingas semina rerum,
  8. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  9. Praeterea si nulla coloris principiis est
  10. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  11. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  12. propterea magni quod refert, semina quaeque
  13. cum quibus et quali positura contineantur
  14. et quos inter se dent motus accipiantque,
  15. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  16. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  17. marmoreo fieri possint candore repente,
  18. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  19. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  20. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  21. materies ubi permixta est illius et ordo
  22. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  23. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  24. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  25. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  26. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  27. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  28. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  29. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  30. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  31. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  32. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  33. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  34. aut alio in quovis uno puroque nitore
  35. dissimiles longe inter se variosque colores.
  36. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  37. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  38. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  39. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  40. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  41. principiis rerum non numquam causa colores,
  42. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  43. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  44. quippe etenim multo proclivius exorientur
  45. candida de nullo quam nigro nata colore
  46. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  47. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  48. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  49. scire licet quam sint nullo velata colore;
  50. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  51. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  52. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  53. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  54. quae sita cervices circum collumque coronat;
  55. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  56. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  57. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  58. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  59. consimili mutat ratione obversa colores;
  60. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  61. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  62. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  63. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  64. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  65. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  66. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  67. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  68. sed variis formis variantes edere tactus.
  69. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  70. est natura coloris et omnia principiorum
  71. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  72. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  73. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  74. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  75. ex albis album pinnis iactare colorem
  76. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  77. aut alio quovis uno varioque colore.
  78. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  79. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  80. evanescere paulatim stinguique colorem;
  81. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  82. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  83. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  84. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  85. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  86. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  87. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  88. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  89. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  90. scire licet quaedam tam constare orba colore
  91. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  92. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  93. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  94. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  95. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  96. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  97. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  98. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  99. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  100. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  101. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  102. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  103. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  104. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  105. concoctosque suo contractans perdere viro,
  106. propter eandem rem debent primordia rerum
  107. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  108. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  109. nec simili ratione saporem denique quemquam
  110. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  111. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  112. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  113. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  114. inmortalia si volumus subiungere rebus
  115. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  116. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  117. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  118. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  119. principiis constare. neque id manufesta refutant
  120. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  121. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  122. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  123. quippe videre licet vivos existere vermes
  124. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  125. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  126. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  127. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  128. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  129. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  130. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  131. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  132. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  133. non alia longe ratione atque arida ligna
  134. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  135. iamne vides igitur magni primordia rerum
  136. referre in quali sint ordine quaeque locata
  137. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  138. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  139. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  140. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  141. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  142. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  143. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  144. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  145. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  146. sed magni referre ea primum quantula constent,
  147. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  148. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  149. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  150. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  151. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  152. antiquis ex ordinibus permota nova re
  153. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  154. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  155. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  156. * * *
  157. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  158. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  159. mollia mortali consistere corpore creta.
  160. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  161. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  162. aut similis totis animalibus esse putari.
  163. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  164. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  165. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  166. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  167. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  168. vitali ut possint consentire undique sensu.
  169. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  170. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  171. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  172. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  173. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  174. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  175. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  176. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  177. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  178. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  179. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  180. quatinus in pullos animalis vertier ova
  181. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  182. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  183. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  184. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  185. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  186. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  187. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  188. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  189. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  190. Principio nequeunt ullius corporis esse
  191. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  192. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  193. aere fluminibus terris terraque creatis,
  194. nec congressa modo vitalis convenientes
  195. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  196. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  197. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  198. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  199. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  200. dissoluuntur enim positurae principiorum
  201. et penitus motus vitales inpediuntur,
  202. donec materies omnis concussa per artus
  203. vitalis animae nodos a corpore solvit
  204. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  205. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  206. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  207. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  208. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  209. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  210. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  211. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  212. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  213. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  214. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  215. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  216. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  217. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  218. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  219. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  220. scire licet nullo primordia posse dolore
  221. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  222. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  223. corporibus, quorum motus novitate laborent
  224. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  225. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  226. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  227. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  228. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  229. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  230. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  231. multaque de rerum mixtura dicere callent
  232. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  233. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  234. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  235. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  236. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  237. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  238. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  239. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  240. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  241. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  242. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  243. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  244. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  245. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  246. umoris guttas mater cum terra recepit,
  247. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  248. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  249. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  250. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  251. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  252. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  253. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  254. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  255. nec sic interemit mors res ut materiai
  256. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  257. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  258. res ut convertant formas mutentque colores
  259. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  260. ut noscas referre earum primordia rerum
  261. cum quibus et quali positura contineantur
  262. et quos inter se dent motus accipiantque,
  263. neve putes aeterna penes residere potesse
  264. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  265. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  266. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  267. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  268. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  269. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  270. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  271. consimilis; verum positura discrepitant res.
  272. sic ipsis in rebus item iam materiai
  273. intervalla vias conexus pondera plagas
  274. concursus motus ordo positura figurae
  275. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  276. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  277. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  278. accedere et nova se species ostendere rerum.
  279. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  280. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  281. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  282. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  283. principio caeli clarum purumque colorem
  284. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  285. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  286. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  287. ex improviso si sint obiecta repente,
  288. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  289. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  290. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  291. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  292. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  293. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  294. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  295. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  296. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  297. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  298. infinita foris haec extra moenia mundi,
  299. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  300. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  301. Principio nobis in cunctas undique partis
  302. et latere ex utroque supra supterque per omne
  303. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  304. vociferatur, et elucet natura profundi.
  305. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  306. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  307. seminaque innumero numero summaque profunda
  308. multimodis volitent aeterno percita motu,
  309. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  310. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  311. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  312. sponte sua forte offensando semina rerum
  313. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  314. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  315. magnarum rerum fierent exordia semper,
  316. terrai maris et caeli generisque animantum.
  317. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  318. esse alios alibi congressus materiai,
  319. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  320. Praeterea cum materies est multa parata,
  321. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  322. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  323. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  324. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  325. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  326. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  327. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  328. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  329. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  330. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  331. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  332. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  333. sint genere. in primis animalibus indice mente
  334. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  335. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  336. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  337. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  338. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  339. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  340. quando quidem vitae depactus terminus alte
  341. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  342. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  343. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  344. libera continuo, dominis privata superbis,
  345. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  346. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  347. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  348. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  349. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  350. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  351. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  352. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  353. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  354. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  355. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  356. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  357. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  358. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  359. primigenum maris et terrae solisque coortum
  360. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  361. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  362. unde mare et terrae possent augescere et unde
  363. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  364. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  365. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  366. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  367. umor ad umorem, terreno corpore terra
  368. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  369. donique ad extremum crescendi perfica finem
  370. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  371. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  372. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  373. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  374. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  375. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  376. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  377. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  378. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  379. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  380. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  381. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  382. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  383. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  384. inde minutatim vires et robur adultum
  385. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  386. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  387. et quo latior est, in cunctas undique partis
  388. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  389. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  390. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  391. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  392. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  393. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  394. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  395. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  396. corpora conficere et plagis infesta domare.
  397. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  398. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  399. omnia debet enim cibus integrare novando
  400. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,