De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  2. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  3. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  4. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  5. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  6. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  7. Si cessare putas rerum primordia posse
  8. cessandoque novos rerum progignere motus,
  9. avius a vera longe ratione vagaris.
  10. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  11. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  12. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  13. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  14. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  15. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  16. et quo iactari magis omnia materiai
  17. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  18. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  19. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  20. inmensumque patere in cunctas undique partis
  21. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  22. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  23. reddita corporibus primis per inane profundum,
  24. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  25. partim intervallis magnis confulta resultant,
  26. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  27. et quae cumque magis condenso conciliatu
  28. exiguis intervallis convecta resultant,
  29. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  30. haec validas saxi radices et fera ferri
  31. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  32. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  33. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  34. in magnis intervallis; haec aera rarum
  35. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  36. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  37. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  38. consociare etiam motus potuere recepta.
  39. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  40. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  41. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  42. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  43. multa minuta modis multis per inane videbis
  44. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  45. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  46. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  47. conciliis et discidiis exercita crebris;
  48. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  49. quale sit in magno iactari semper inani.
  50. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  51. exemplare dare et vestigia notitiai.
  52. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  53. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  54. quod tales turbae motus quoque materiai
  55. significant clandestinos caecosque subesse.
  56. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  57. commutare viam retroque repulsa reverti
  58. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  59. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  60. prima moventur enim per se primordia rerum,
  61. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  62. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  63. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  64. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  65. sic a principiis ascendit motus et exit
  66. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  67. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  68. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  69. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  70. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  71. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  72. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  73. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  74. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  75. convestire sua perfundens omnia luce,
  76. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  77. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  78. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  79. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  80. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  81. sed complexa meant inter se conque globata;
  82. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  83. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  84. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  85. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  86. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  87. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  88. debent ni mirum praecellere mobilitate
  89. et multo citius ferri quam lumina solis
  90. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  91. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  92. * * *
  93. nec persectari primordia singula quaeque,
  94. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  95. At quidam contra haec, ignari materiai,
  96. naturam non posse deum sine numine reddunt
  97. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  98. tempora mutare annorum frugesque creare
  99. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  100. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  101. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  102. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  103. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  104. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  105. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  106. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  107. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  108. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  109. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  110. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  111. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  112. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  113. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  114. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  115. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  116. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  117. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  118. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  119. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  120. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  121. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  122. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  123. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  124. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  125. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  126. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  127. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  128. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  129. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  130. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  131. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  132. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  133. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  134. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  135. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  136. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  137. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  138. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  139. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  140. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  141. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  142. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  143. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  144. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  145. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  146. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  147. incertisque locis spatio depellere paulum,
  148. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  149. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  150. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  151. nec foret offensus natus nec plaga creata
  152. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  153. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  154. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  155. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  156. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  157. avius a vera longe ratione recedit.
  158. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  159. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  160. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  161. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  162. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  163. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  164. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  165. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  166. omnia qua propter debent per inane quietum
  167. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  168. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  169. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  170. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  171. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  172. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  173. obliquos videamur et id res vera refutet.
  174. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  175. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  176. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  177. sed nihil omnino recta regione viai
  178. declinare quis est qui possit cernere sese?
  179. Denique si semper motu conectitur omnis
  180. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  181. nec declinando faciunt primordia motus
  182. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  183. ex infinito ne causam causa sequatur,
  184. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  185. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  186. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  187. declinamus item motus nec tempore certo
  188. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  189. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  190. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  191. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  192. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  193. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  194. omnis enim totum per corpus materiai
  195. copia conciri debet, concita per artus
  196. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  197. ut videas initum motus a corde creari
  198. ex animique voluntate id procedere primum,
  199. inde dari porro per totum corpus et artus.
  200. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  201. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  202. nam tum materiem totius corporis omnem
  203. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  204. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  205. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  206. pellat et invitos cogat procedere saepe
  207. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  208. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  209. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  210. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  211. et proiecta refrenatur retroque residit.
  212. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  213. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  214. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  215. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  216. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  217. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  218. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  219. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  220. id facit exiguum clinamen principiorum
  221. nec regione loci certa nec tempore certo.
  222. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  223. copia nec porro maioribus intervallis;
  224. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  225. qua propter quo nunc in motu principiorum
  226. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  227. et post haec semper simili ratione ferentur,
  228. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  229. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  230. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  231. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  232. nam neque quo possit genus ullum materiai
  233. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  234. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  235. naturam rerum mutare et vertere motus.
  236. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  237. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  238. summa tamen summa videatur stare quiete,
  239. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  240. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  241. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  242. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  243. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  244. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  245. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  246. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  247. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  248. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  249. omnia quae nobis longe confusa videntur
  250. et velut in viridi candor consistere colli.
  251. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  252. camporum complent belli simulacra cientes,
  253. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  254. aere renidescit tellus supterque virum vi
  255. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  256. icti reiectant voces ad sidera mundi
  257. et circum volitant equites mediosque repente
  258. tramittunt valido quatientes impete campos;
  259. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  260. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  261. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  262. qualia sint et quam longe distantia formis,
  263. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  264. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  265. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  266. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  267. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  268. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  269. esse pari filo similique adfecta figura.
  270. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  271. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  272. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  273. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  274. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  275. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  276. invenies tamen inter se differre figuris.
  277. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  278. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  279. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  280. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  281. turicremas propter mactatus concidit aras
  282. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  283. at mater viridis saltus orbata peragrans
  284. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  285. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  286. conspicere amissum fetum, completque querellis
  287. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  288. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  289. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  290. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  291. oblectare animum subitamque avertere curam,
  292. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  293. derivare queunt animum curaque levare;
  294. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  295. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  296. cornigeras norunt matres agnique petulci
  297. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  298. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  299. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  300. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  301. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  302. concharumque genus parili ratione videmus
  303. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  304. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  305. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  306. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  307. unius ad certam formam primordia rerum,
  308. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  309. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  310. quare fulmineus multo penetralior ignis
  311. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  312. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  313. subtilem magis e parvis constare figuris
  314. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  315. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  316. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  317. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  318. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  319. et quamvis subito per colum vina videmus
  320. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  321. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  322. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  323. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  324. inter se possint primordia singula quaeque
  325. singula per cuiusque foramina permanare.
  326. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  327. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  328. at contra taetra absinthi natura ferique
  329. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  330. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  331. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  332. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  333. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  334. proptereaque solere vias rescindere nostris
  335. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  336. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  337. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  338. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  339. horrorem constare elementis levibus aeque
  340. ac musaea mele, per chordas organici quae
  341. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  342. neu simili penetrare putes primordia forma
  343. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  344. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  345. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  346. neve bonos rerum simili constare colores
  347. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  348. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  349. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  350. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  351. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  352. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  353. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  354. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  355. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  356. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  357. titillare magis sensus quam laedere possint,
  358. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  359. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  360. dissimili dentata modo conpungere sensus
  361. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  362. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  363. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  364. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  365. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  366. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  367. semina confundunt inter se concita sensum;
  368. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  369. tute tibi partem ferias atque experiare.
  370. qua propter longe formas distare necessest
  371. principiis, varios quae possint edere sensus.
  372. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  373. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  374. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  375. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  376. prima acie constant ictus contemnere sueta
  377. et validi silices ac duri robora ferri
  378. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  379. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  380. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  381. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  382. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  383. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  384. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  385. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  386. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  387. at non esse tamen perplexis indupedita,
  388. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  389. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  390. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  391. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  392. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  393. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  394. * * *
  395. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  396. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  397. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  398. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  399. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  400. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  401. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  402. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  403. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  404. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  405. linquit enim supera taetri primordia viri,
  406. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  407. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  408. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  409. finita variare figurarum ratione.
  410. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  411. esse infinito debebunt corporis auctu.
  412. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  413. corporis inter se multum variare figurae
  414. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  415. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  416. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  417. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  418. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  419. formai speciem totius corporis eius,
  420. quod super est, si forte voles variare figuras,
  421. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  422. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  423. si tu forte voles etiam variare figuras.
  424. ergo formarum novitatem corporis augmen
  425. subsequitur. quare non est ut credere possis
  426. esse infinitis distantia semina formis,
  427. ne quaedam cogas inmani maximitate
  428. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  429. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  430. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  431. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  432. saecla novo rerum superata colore iacerent
  433. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  434. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  435. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  436. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  437. cedere item retro possent in deteriores
  438. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  439. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  440. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  441. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  442. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  443. materiem quoque finitis differe figuris.
  444. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  445. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  446. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  447. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  448. ergo finita distant ratione creata,
  449. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  450. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  451. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  452. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  453. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  454. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  455. formarum finita, necesse est quae similes sint
  456. esse infinitas aut summam materiai
  457. finitam constare, id quod non esse probavi.
  458. * * *
  459. versibus ostendam corpuscula materiai
  460. ex infinito summam rerum usque tenere
  461. undique protelo plagarum continuato.
  462. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  463. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  464. at regione locoque alio terrisque remotis
  465. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  466. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  467. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  468. milibus e multis vallo munitur eburno,
  469. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  470. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  471. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  472. unica res quaedem nativo corpore sola,
  473. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  474. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  475. unde ea progigni possit concepta, creari
  476. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  477. quippe etenim sumant alii finita per omne
  478. corpora iactari unius genitalia rei,
  479. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  480. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  481. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  482. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  483. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  484. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  485. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  486. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  487. infidi maris insidias virisque dolumque
  488. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  489. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  490. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  491. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  492. disiectare aestus diversi materiai,
  493. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  494. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  495. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  496. et res progigni et genitas procrescere posse.
  497. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  498. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  499. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  500. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  501. nec porro rerum genitales auctificique
  502. motus perpetuo possunt servare creata.
  503. sic aequo geritur certamine principiorum
  504. ex infinito contractum tempore bellum.
  505. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  506. et superantur item. miscetur funere vagor,
  507. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  508. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  509. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  510. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  511. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  512. convenit et memori mandatum mente tenere,
  513. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  514. quod genere ex uno consistat principiorum,
  515. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  516. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  517. atque potestates, ita plurima principiorum
  518. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  519. Principio tellus habet in se corpora prima,
  520. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  521. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  522. nam multis succensa locis ardent sola terrae,